Life of Saint Columba, Founder of Hy

Adamnan, Ninth Abbot of Hy, editor William Reeves, Edinburgh: Edmonston and Douglas, 1874

   Stained glass window (gift of late W.H. Collister) from the St. John's Parish Church and National Church on the Isle of Man. The present building was consecrated in 1849 and designed by Richard Lane of Manchester in the English transitional style of the 13th century. The church has a full complement of stained glass windows of which those in the chancel depict various saints to whom ancient parish churches of the Island are dedicated.
   This incomplete Latin text is also available at Utah State University in a mark-up by Seth Sefried, who scanned the text, which presents the Latin and English text side by side, one chapter at a time..

Incipit Primi Libri Textus, De Propheticis Revelationibus

De Virtutum Miraculis Brevis Narratio

VIR itaque venerandus qualia virtutum documenta dederit, in hujus libelli primordiis, secundum nostram praemissam superius promissiunculam, breviter sunt demonstranda. Diversorum namque infestationes morborum homines, in nomine Domini Jesu Christ, virtute orationum, perpessos sanavit: daemonumque infestas ipse unus homo, et innumeras contra se belligerantes catervas, oculis corporalibus visas, et incipientes mortiferos super ejus coenobialem coetum inferre morbos, hac nostra de insula retrotrusas primaria, Deo auxiliante, repulit. Bestiarum furiosam rabiem, partim mortificatione, partim fort repulsione, Christo adjuvante compescuit. tumores quoque fluctuum, instar montium aliquando in magna tempestate consurgentium, ipso ocius orante, sedati humiliatique sunt; navisque ipsius, in qua et ipse casu navigabat, tunc temporis, facta tranquillitate, portum appulsa est optatum. In regione Pictorum aliquantis diebus manens, inde reversus ut magos confunderet, contra flatus contrarios venti erexit velum, et ita veloci cursu ejus navicula enatans festinabat, ac si secundum habuisset ventum. Aliis quoque temporibus, venti navigantibus contrarii in secundos, ipso orante, conversi sunt. In eadem supra memorata regione lapidem de flumine candidum detulit, quem ad aliquas profuturum benedixit sanitates: qui lapis, contra naturam, in aqua intinctus, quasi pomum supernatavit. Hoc divinum miraculum coram Brudeo rege, et familiaribus ejus, factum est. In eadem itidem provincia, cujusdam plebei credentis mortuum puerum suscitavit, quod est majoris miraculi, vivumque et incolumem patri et matri assignavit. Alio in tempore idem vir beatus juvenis diaconus, in Hibernia apud Findbarrum sanctum episcopum commanens, cum ad sacrosancta mysteria necessarium defuisset vinum, virtute orationis, aquam puram in verum vertit vinum. Sed et coelestis ingens claritudinis lumen, et in noctis tenebris, et in luce diei, super eum, aliquando quibusdam ex fratribus, diversis et separatis vicibus, apparuit effusum. Sanctorum quoque angelorum dulces et suavissimas frequentationes luminosas habere meruit. Quorumdam justorum animas crebro ab angelis ad summa coelorum vehi, Sancto revelante Spiritu, videbat. Sed et reproborum alias ad inferna a daemonibus ferri saepenumero aspiciebat. Plurimorum in carne moratli adhuc conversantium futura plerumque praenuntiabat merita, aliorum laeta, aliorum tristia. In bellorumque terrificis fragoribus hoc a Deo virtute orationum impetravit, ut alii reges victi, et alii regnatores efficerentur victores. Hoc tale privilegium non tantum in hac praesenti vita conversanti, sed etiam post ejus de carne transitum, quasi cuidam victoriali et fortissimo propugnatori, a Deo omnium sanctorum condonatum est honorificatore. Hujus talis honorificentiae viro honorabili ab Omnipotente coelitus collatae etiam unum proferemus exemplum, quod Ossualdo regnatori Saxonico, pridie quam contra Catlonem Britonum regem fortissimum praeliaretur, ostensum erat. nam cum idem Ossualdus rex esset in procinctu belli castra metatus, quadam die in suo papilione supra pulvillum dormiens, sanctum Columbam in visu videt forma corscantem agelica; cujus alta proceritas vertice nubes tangere videbatur. Qui scilicet vir beatus, suum regi proprium revelans nomen, in mdeio castrorum stans, eadem castra, excepta quadam parva extremitate, sui protegebat fulgida veste; et haec confirmatoria contulit verba, eadem scilicet quae Dominus ad Jesue Ben Nun ante transitum Jordanis, mortuo Moyse, prolocutus est, dicens: Confortare et age viriliter; ecce ero tecum etc. Sanctus itaque Columba, haec ad regem in visu loquens, addit: Hac sequenti nocte de castris ad bellum procede; hac enim vice mihi Dominus donavit ut hostes in fugam vertantur tui, et tuus Catlon inimicus in manus tradatur tuas, et post bellum victor revertaris, et feliciter regnes. Post haec verba experrectus rex senatui congregato hanc enarrat visionem; qua confortati omnes, totus populus promittit se post reversionem de bello crediturum et baptismum suscepturum: nam usque in id temporis tota illa Saxonia gentilitatis et ignorantiae tenebris obscurata erat, excepto ipso rege Ossualdo, cum duodecim viris, qui cum eo Scotos inter exulante baptizati sunt. Quid plura? eadem subsecuta nocte Ossualdus rex, sicuti in visu edoctus furerat, de castris ad bellum, cum admodum pauciore exercitu, contra millia numerosa progreditur; cui a Domino, sicut ei promissum est, felix et facilis est concessa victoria, et rege trucidato Catlone, victor post bellum reversus, postea totius Britanniae imperator a Deo ordinatus est. Hanc mihi Adamnano narrationem meus decessor, noster abbas Failbeus, indubitanter enarravit, qui se ab ore ipsius Ossualdi regis, Segineo abbati eamdem enuntiantis visionem, audisse protestatus est.

Sed et hoc etiam non praetereundum videtur, quod ejusdem beati viri per quaedam Scoticae linguae laudum ipsius carmina, et nominis commemorationem, quidam, quamlibet scelerati laicae conversationis homines et sanguinarii, ea nocte qua eadem decantaverant cantica, de manibus inimicorum qui eamdem eorumdem cantorum domum circumsteterant sint liberati; qui flammas inter et gladios et lanceas incolumes evasere, mirumque in modum pauci ex ipsis, qui easdem sancti viri commemorationes, quasi parvi pendentes, canere noluerant decantationes, in illo aemulorum impetu soli disperierant. Hujus miraculi testes non duo aut tres, juxta legem, sed etiam centeni, et eo amplius, adhiberi potuere. Non tantum in uno, aut loco, aut tempore, hoc idem contigisse comprobatur, sed etiam diversis locis et temporibus in Scotia et in Britannia, simili tamen et modo et causa liberationis, factum fuisse, sine ulla ambiguitate exploratum est. Haec ab expertis uniuscujusque regionis, ubicumque res eadem simili contigit miraculo indubitanter didicimus.

Sed, ut ad propositum redeamus, inter ea miracula quae idem vir Domini, in carne mortali conversans, Deo donante, perfecerat, ab annis juvenilibus coepit etiam prophetiae spiritu pollere, ventura praedicere, praesentibus absentia nuntiare; quia quamvis absens corpore, praesens tamen spiritu, longe acta pervidere poterat. Nam, juxta Pauli vocem, Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Unde et idem vir Domini sanctus Columba, sicut et ipse quibusdam paucis fratribus, de re eadem aliquando percunctantibus, non negavit, in aliquantis dialis gratiae speculationibus totum etiam mundum, veluti uno solis radio collectum, sinu mentis mirabiliter laxato, manifestatum perspiciens speculabatur.

Haec de sancti viri hic ideo enarrata sunt virtutibus, ut avidior lector breviter perscripta, quasi dulciores quasdam praegustet dapes: quae tamen plenius in tribus inferius libris, Domino auxiliante, enarrabuntur. Nunc mihi non indecenter videtur, beati viri, licet praepostero ordine, prophetationes effari, quas de sanctis quibusdam et illustribus viris, diversis prolocutus est temporibus.

De Sancto Finteno, Abbate, Filio Tailchani

SANCTUS Fintenus, qui postea per universas Scotorum ecclesias valde noscibilis habitus est, a puerili aetate integritatem carnis et animae, Deo adjuvante, custodiens, studiis dialis sophias deditus, hoc propositum, in annis juventutis conversatus, in corde habuit, ut nostrum sanctum Columbam, Hiberniam deserens, peregrinaturus adiret. Eodem aestuans desiderio, ad quemdam vadit seniorem sibi amicum, in sua gente prudentissimum venerandumque clericum, qui Scotice vocitabatur Columb Crag, ut ab eo, quasi prudente, aliquod audiret consilium. Cui sum suos tales denudaret cogitatus, hoc ab eo responsum accepit: Tuum, ut aestimo, a Deo inspiratum devotumque desiderium quis prohibere potest, ne ad sanctum Columbam transnavigare debeas? Eadem hora casu duo adveniunt monachi sancti Columbae, qui de sua interrogati ambulatione, Nuper aieunt, de Britannia remigantes, hodie a Roboreto Calgachi venimus. Sospes anne est, ait Columb Crag, vester Columba sanctus pater? Qui valde illacrymati, cum magno dixerunt maerore, Vere salvus est noster ille patronus, qui his diebus nuper ad Christum commigravit. Quibus auditis, Fintenus et Columb et omnes qui ibidem inerant, prostratis in terram vultibus, amare flevere. Fintenus consequenter percunctatur dicens: Quem post se successorem reliquit? Baitheneum, aieunt suum alumnum. Omnibusque clamitantibus, Dignum et debitum; Columba ad Fintenum inquit: Quid ad haec, Fintene, facies? Qui respondens ait: Si Dominus permiserit, ad Baitheneum virum sanctum et sapientem enavigabo et si me susceperit, ipsum abbatem habebo. Tum deinde supra memoratum Columb osculatus, et ei valedicens, navigationem praeparat, et sine morula ulla transnavigans, Iouam devenit insulam. Et necdum, in id temporis usque, nomen ejus in his locis erat notum. Unde et imprimis quasi quidam ignotus hospes hospitaliter susceptus, alia die nuncium ad Baitheneum mittit, ejus allocutionem facie ad faciem habere volens. Qui, ut erat affabilis, et peregrinis appetibilis, jubet ad se adduci. Qui statim adductus, primo, ut conveniebat, flexis genibus in terra se prostravit; jussusque a sancto seniore, surgit et residens interrogatur a Baitheneo, adhuc inscio, de gente et provincia, nomineque et conversatione, et pro qua causa inierit navigationis laborem. Qui, ita interrogatus, omnia per ordinem enarrans, ut susciperetur humiliter expostulat. Cui sanctus senior, his ab hospite auditis, simulque hunc esse virum cognoscens de quo pridem aliquando sanctus Columba prophetice vaticinatus est, Gratias, ait, Deo meo agere debeo quidem in tuo adventu, fili; sed hoc indubitanter scito quod noster monachus non eris. Hoc audiens hospes, valde contristatus, infit: Forsitan ego indignus tuus non mereor fieri monachus. Senior consequenter inquit: Non quod, ut dicis, indignus esses hoc dixi; sed quamvis maluissem te apud me retinere, mandatum tamen sancti Columbae mei decessoris profanare non possum; per quem Spiritus Sanctus de te prophetavit. Alia namque die mihi soli seorsim, sic prophetico profatus ore, inter caetera, dixit: Haec mea, O Baithenee, intentius debes audire verba; statim namque post meum de hoc ad Christum saeculo expectatum et valde desideratum transitum, quidam de Scotia frater, qui nunc, bene juvenilem bonis moribus regens aetatem, sacrae lectionis studiis satis imbuitur, nomine Fintenus, gente Mocumoie, cujus pater Tailchanus vocitatur, ad te, inquam, perveniens, humiliter expostulabit ut ipsum suscipiens inter caeteros adnumeres monachos. Sed hoc ei in Dei praescientia praedestinatum non est ut ipse alicujus abbatis monachus fieret; sed ut monachorum abbas, et animarum dux ad coeleste regnum, olim electus a Deo est. Noles itaque hunc memoratum virum in his nostris apud te retinere insulis, ne et Dei voluntati contraire videaris: sed, haec ei intimans verba, ad Scotiam in pace remittas, ut in Laginensium vicinis mari finibus monasterium construat, et ibidem Christi ovinum pascens gregem, innumeras ad patriam animas coelestem perducat. Haec audiens sanctus junior, Christo, lacrymas fundens, agit gratias, inquiens: Secundum sancti Columbae propheticam fiat mihi et mirabilem praescientam. Iisdemque diebus verbis sanctorum obtemperans, et a Baitheneo accipiens benedictionem, in pace ad Scotiam transnavigat.

Haec mihi quodam narrante religioso sene presbytero, Christi milite, Oisseneo nomine, Ernani filio, gente Mocu Neth Corb, indubitanter didici: qui se eadem supra memorata verba ejusdem ab ore sancti Finteni, filii Tailchani, audisse testatus est, ipsius monachus.

De Erneneo, filio Craseni, prophetia ejus

ALIO in tempore vir beatus, in mediterranea Hiberniae parte monasterium, quod Scotice dicitur Dair-mag, divino fundans nutu, per aliquot demoratus menses, libuit animo visitare fratres qui in Clonoensi sancti cerani coenobio commanebant. Auditoque ejus accessu, universi undeque ab agellulis monasterio vicinis cum his qui ibidem inventi sunt congregati, cum omni alacritate suum consequentes abbatem Alitherum, sancto Columbae, quasi angelo Domini, obviam, egressi vallum monasterii, unanimes pergunt; humiliatisque in terram vultibus eo viso, cum omni reverentia exosculatus ab eis est; hymnisque et laudibus resonantes, honorifice ad ecclesiam perducunt; quamdamque de lignis pyramidem erga sanctum deambulantem constringentes, a quatuor viris aeque ambulantibus supportari fecerunt: ne videlicet sanctus senior Columba ejusdem fratrum multitudinis constipatione molestaretur. Eadem hora quidam valde despectus vultu et habitu, puer familiaris, et necdum senioribus placens, retro, in quantum valuit se occultans, accessit, ut videlicet vel illius amphibali fimbriam, quo vir beatus induebatur, occulte, et si fieri possit ipso nesciente et non sentiente, tangeret. Sed hoc tamen Sanctum non latuit, nam quod corpoalibus oculis retro se actum intueri non potuit, spiritalibus perspexit. Unde subito restitit, et post se extendens manum, cervicem pueri tenet, ipsumque trahens ante faciem suam statuit. Omnibusque qui ibidem circumstabant dicentibus, Dimitte, dimitte, quare hunc infelicem et injuriosum retines puerum? Sanctus e contra haec puro pectore verba depromit prophetica, Sinite, fratres, sinite modo. Ad puerum vero valde tremefactum dicit, O fili aperi os, et porrige linguam. Jussus tum puer, cum ingenti tremore aperiens os, linguam porrexit; quam Sanctus, sanctam extendens manum, diligenter benedicens, ita prophetice profatur, dicens, Hic puer quamvis vobis nunc despicabilis et valde vilis videatur, nemo tamen ipsum ob id despiciat. Ab hac enim hora non solum vobis non displicebit, sed valde placebit; bonisque moribus, et animae virtutibus paulatim de die in diem crescet: sapintia quoque et prudentia magis ac magis in eo ab hac die adaugebitur, et in hac vestra congregatione grandis est futurus profectus; lingua quoque ejus salubri et doctrina et eloquentia a Deo donbitur. Hic erat Erneneus, filius Craseni, postea per omnes Scotiae ecclesias famosus et valde notissimus; qui haec omnia suprascripta verba Segineo abbati de se prophetata enarraverat, meo decessore Failbeo intentius audiente, qui et ipse cum Segineo praesens inerat; cujus revelatione et ego ipse cognovi haec eadem quae enarravi. Sed et multa alia iisdem diebus quibus in Clonoensi coenobio Sanctus hospiabatur, revelante prophetavit Sancto Spiritu; hoc est, de illa, quae post dies multos ob diversitatem Paschalis festi orta est inter Scotiae ecclesias, discordia: et de quibusdam angelicis frequentationibus sibi manifestatis, quibus quaedam intra ejusdem coenobii septa ab angelis tunc temporis frequentabantur loca.

De Adventu Sancti Cainnechi, Abbatis, De Quo Sanctus Columba Prophetaliter Praenuntiavit

ALIO in tempore cum in Ioua insula, die fragosae tempestatis et intolerabilis undarum magnitudinis, sedens in domo Sanctus et fratribus praecipiens diceret, Praeparate ocius hospitium, aquamque ad lavandos hospitum pedes exhaurite; quidam ex ipsis frater consequenter, Quis, aie, hac die valde ventosa et nimis periculosa, licet breve, fretum prospere transnavigare potest? Quo audito Sanctus sic profatur: Cuidam sancto et electo homini, qui ad nos ante vesperam perveniet, Omnipotens tranquillitatem, quamlibet in tempestate, donavit. Et ecce, eadem die aliquamdiu a fratribus expectata navis in qua sanctus inerat Cainnechus juxta Sancti prphetationem pervenit. Cui Sanctus cum fratribus obviam venit, et ab eo honorifice et hospitaliter susceptus est. Illi vero nautae qui cum cainnecho inerant, interrogati a fratribus de qualitate navigationis, sic retulerunt sicuti sanctus Columba prius de tempestate et tranquillitate pariter, Deo donante, in eodem mari, et iisdem horis, mirabili divisione praedixerat; et tempestatem eminus visam non sensisse professi sunt.

De Periculo Sancti Colmani episcopi, Mocusilni, In Mari Juxta Insulam Quae Vocitatur Rechru

ALIA itidem die sanctus Columba, in sua commanens matrice ecclesia, repente in hanc subridens erupit vocem, dicens: Columbanus, fillius Beognai, ad nos transnavigare incipiens, nunc in undosis Charybdis Brecani aestibus valde periclitatur; ambasque ad coelum, in prora sedens, palmas elevat; turbatum quoque et tam formidabile pelagus benedicit: quem tamen Dominus sic terret, non ut navis naufragio, in qua ipse residet, undis obruatur; sed potius ad orandum intentius suscitetur, ut ad nos, Deo propitio, post transvadatum perveniat periculum.

De Cormaco

ALIO quoque in tempore de Cormaco, nepote Lethani, viro utique sancto, qui tribus non minus vicibus eremum in oceano laboriose quaesivit, nec tamen invenit, sanctus Columba ita prophetizans ait: Hodie iterum Cormacus, desertum reperire cupins, enavigare incipit ab illa regione quae, ultra Modam fluvium sita, Eirros Domno dicitur; nec tamen etiam hac vice quod quaerit inveniet; et non ob aliam ejus culpam nisi quod alicujus religiosi abbatis monachum, ipso non permittente discessorem secum non recte comitari, navigio susceperit.

De Bellorum Fragoribus Longe Commissorum Beati Prophetia Viri

POST bellum Cule Drebene, sicut nobis traditum est, duobus transactis annis, quo tempore vir beatus de Scotia peregrinaturus primitus enavigavit, quadam die, hoc est, eadem hora qua in Scotia commissum est bellum quod Scotice dicitur Ondemone, idem homo Dei coram Conallo rege, filio Comgill, in Brittannia conversatus, per omnia enarravit, tam de bello commisso, quam etiam de illis regibus quibus Dominus de inimicis victoriam condonavit: quorum propria vocabula Ainmorius filius Setni, et duo filii Maic Erce, Domnallus et Forcus. Sed et de rege Cruithniorum, qui Echodius Laib vocitabatur, quemadmodum victus, currui insidens evaserit, similiter Sanctus prophetizavit.

De Bello Miathorum

ALIO in tempore, hoc est post multos a supra memorata bello annorum transcursus, cum esset vir sanctus in Ioua insula, subito ad suum dicit ministratorem Diormitium, Cloccam pulsa. Cujus sonitu fratres incitati ad ecclesiam, ipso sancto praesule praeeunte, ocius currunt. Ad quos ibidem flexis genibus infit: Nunc intente pro hoc populo et Aidano rege Dominum oremus; hac enim hora ineunt bellum. Et post modicum intervallum egressus oratorium, respiciens in coelum inquit, Nunc barbari in fugam vertuntur; Aidanoque, quamlibet infelix, tamen concessa victoria est. Sed et de numero de exercitu Aidani interfectorum, trecentorum et trium virorum, vir beatus prophetice enarravit.

De Filiis Aidani Regis Sancti Columbae Prophetia

ALIO in tempore ante supra dictum bellum Sanctus Aidanum regem interrogat de regni successore. Illo se respondente nescire quis esset de tribus filiis suis regnaturus, Arturius, an Echodius Find, an Domingartus, Sanctus consequenter hoc profatur modo: Nullus ex his tribus erit regnator; nam in bellis cadent ab inimics trucidandi: sed nunc si alios juniores habes ad me veniant, et quem ex eis elegerit Dominus regem, subito super meum irruet gremium. Quibus accitis, secundum verbum Sancti Echodius Buide adveniens in sinu ejus recubuit. Statimque Sanctus eum osculatus benedixit, et ad patrem ait: Hic est sperstes, et rex post te regnaturus, et filii ejus post eum regnabunt. Sic omnia post, suis temporibus, plene adimpleta sunt. Nam Arturius et Echodius Find, non longo post temporis intervallo, Miatorum superius memorato in bello, trucidati sunt. Domingartus vero in Saxonia bellica in strage interfectus est: Echodius autem Buide post patrem in regnum successit.

De Domnallo Filio Aido

DOMNALLUS filius Aido, adhuc puer, ad sanctum Columbam in Dorso Cete per nutritores adductus est: quem intuens percuctatur inquiens, Cujus est filius hic quem adduxistis? Illis respondentibus, Hic est Domnallus filius aido, qui ad te ideo perductus est, ut tua redeat benedictione ditatus. Quem cum Sanctus benedixisset, continuo ait, Hic post super omnes suos fratres sperstes erit, et rex valde famosus; nec unquam in manus inimicorum tradetur, sed morte placida, in senectute, et intra domum suam, coram amicorum familiarium turba, super suum morietur lectum. Quae omnia secundum beati vaticinium viri de eo vere adimpleta sunt.

De Scandlano Filio Colmani

EODEM tempore Sanctus, et in eodem loco, ad Scandlanum, filium Colmani, apud Aidum regem in vinculis retentum, visitare eum cupiens, pergit; ipsumque cum benedixisset, confortans ait: Fili, nolis contristari, sed potius laetare et confortare: Aidus enim rex, apud quem vinculatus es, de hoc mundo te praecedet; et, post aliqua exilii tempora, triginta annis in gente tua rex regnaturus es. Iterumque de regno effugaberis, et per aliquot exulabis dies; post quos, a populo reinvitatus, per tria regnabis brevia tempora. Quae cuncta juxta vaticinationem Sancti plene expleta sunt. Nam post triginta annos de regno expulsus, per aliquod exulavit spatium temporis: sed post a populo reinvitatus, non, ut putabat, tribus annis, sed ternis regnavit mensibus; post quos continuo obiit.

De Duobus Aliis Regnatoribus, Qui Duo Nepotes Muiredachi Vocitabantur, Baitanus Filius Maic Erce et Echodius Filius Domnail, Beati Prophetatio Viri

ALIO in tempore, per asperam et saxosam regionem iter faciens, quae dicitur Artdamuirchol, et suos audiens comites Laisranum utique, filium Feradachi, et, Diormitium ministratorem, de duobus supra memoratis regibus in via sermocinari, haec ad eos verba depromit: O filioli quare inaniter de his sic confabulamini? nam illi ambo reges, de quibus nunc sermocinamini, nuper ab inimicis decapitati disperierunt. In hac quoque die aliqui de Scotia adventantes nautae haec eadem vobis de illis indicabunt regibus. Quod venerabilis viri vaticinium eadem die de Hibernia navigatores, ad locum qui dicitur Muirbolc Paradisi pervenientes, supra scriptis ejus binis comitibus, et in eadem navi cum Sancto navigantibus, de iisdem interfectis regibus expletum retulerunt.

De Oingusio Filio Aido Commani Sancti Prophetia Viri

HIC namque de patria cum aliis duobus fratribus effugatus, ad Sanctum in Britannia peregrinantem exul venit; cuique benedicens, haec de eo prophetizans sancto promit de pectore verba: Hic juvenis, defunctis ejus ceteris fratribus superstes remanens, multo est regnaturus in patria tempore; et inimici ejus coram ipso cadent; nec tamen ipse unquam in manus tradetur inimicorum; sed morte placida, senex, inter amicos morietur. Quae omnia juxta Sancti verbum plene sunt adimpleta. Hic est Oingusius cujus cognomentum Bronbachal.

Prophetia Beati Viri De Filio Dermiti Regis Qui Aidus Slane Lingua Nominatus Est Scotica

ALIO in tempore, cum vir beatus in Scotia per aliquot demoraretur dies, ad supradictum Aidum, ad se venientem, sic prophetice locutus ait, Praecavere debes, fili, ne tibi a Deo totius Hiberniae regni praerogativam monarchiae praedestinatam, parricidali faciente peccato, amittas: nam si quandoque illud commiseris, non toto patris regno, sed ejus aliqua parte in gente tua, brevi frueris tempore. Quae verba Sancti sic sunt expleta secundum ejus vaticinationem. Nam post Suibneum filium Columbani dolo ab eo interfectum, non plus, ut fertur, quam quatuor annis et tribus mensibus regni concessa potitus est parte.

De Rege Rederco Filio Tothail, Qui In Petra Cloithe Regnabit, Beati Viri Prophetia

ALIO idem in tempore hic, ut erat sancti viri amicus, aliquam ad eum occultam per Lugbeum Mocumin legationem misit, scire volens si ab inimicis esset trucidandus, an non. At vero Lugbeus, a Sancto interrogatus de eaodem rege, et regno, et populo, et respondens, quasi misertus, dicit, quid de illo inquiris misero, qui qua hora ab inimicis occidatur, nullo modo scire potest? Sanctus tum deinde profatur, Nunquam in manus tradetur inimicorum, sed in sua, super plumatiunculam, morietur domo. Quod Sancti de rege Roderco vaticinium plene adimpletum est: nam juxta verbum ejus in domo sua morte placida obiit.

De Duobus Pueris, Quorum Unus, Juxta Verbum Sancti, In Fine Hebdomadis Obiit, Prophetia Sancti

ALIO in tempore duo quidam plebei ad Sanctum in Ioua commorantem insula deveniunt; quorum unus, Meldanus nomine, de filio suo qui praesens erat Sanctum interrogat, quid ei esset futurum. Cui Sanctus sic profatur: Nonne sabbati dies hodierna est? filius tuus sexta feria, in fine morietur septimanae, octavaque die, hoc est, sabbato, hic sepelietur. Alter proinde plebeus, nomine Glasdercus, et ipse de filio quem ibidem secum habuit nihilominus interrogans, talem Sancti audit responsionem: Filius tuus Ernanus suos videbit nepotes et in hac insula senex sepelietur. Quae omnia, secundum verbum Sancti, de pueris ambobus, suis plene temporibus sunt expleta.

De Colcio, Aido Draigniche Filio, A Nepotibus Fechureg Orto; Et De Quodam Occulto Matris Ejus Peccato, Prophetia Sancti

ALIO in tempore, supramemoratum Colgium, apud se in Ioua commorantem insula, Sanctus de sua interrogat genitrice, si esset religiosa, an non. Cui ipse inquiens ait, Bene moratam, et bonae famae, meam novi matrem. Sanctus tum sic prophetice profatur, Mox, Deo volente, ad Scotiam profectus, matrem diligentius de quodam suo pergrandi peccato interroga occulto, quod nulli hominum confiteri vult. qui, haec audiens, obsecutus, ad Hiberniam emigravit. Proinde mater, ab eo studiose interrogata, quamlibet primule infitiens, tamen suum confessa est peccatum, et juxta Sancti judicationem, poenitudinem agens, sanata, de se quod Sancto manifestatum est valde mirata est.

COLGIUS vero, ad Sanctum reversus, per aliquot dies apud eum commoratus, de fine sui interrogans temporis, hoc a Sancto audit responsum: In tua, quam amas, patria primarius alicujus ecclesiae per multos eris annos; et si forte aliquando tuum videris pincernam in coena amicorum ludentem, hauritoriumque in gyro per collum torquentem, scito te mox in brevi moriturum. Quid plura? Haec eadem beati viri prophetatio sic per omnia est adimpleta, quemadmodum de Colgio eodem est prophetata.

De Laisrano Hortulano, Homine Sancto

VIR beatus quemdam de suis monachum nomine Trenanum, gente Mocuruntir, legatum ad Scotiam exire quadam praecipit die. Qui, hominis Dei obsecutus jussioni, navigationem parat festinus; unumque sibi deesse navigatorem coram Sancto queritur. Sanctus haec consequenter, eidem respondens, sacro promit de pectore verba, dicens, Nautam, quem tibi non adhuc suppetisse dicis, nunc invenire non possum. Vade in pace: usquequo ad Hiberniam pervenias prosperos et secundos habebis flatus. Quemdamque obvium videbis hominem eminus occursurum, qui primus prae ceteris navis proram tuae tenebit in Scotia, hic erit comes tui itineris per aliquot in Hibernia dies; teque inde revertentem ad nos usque comitabitur, vir a Deo electus, qui in hoc meo monasterio per omne reliquum tempus bene conversabitur. Quid plura? Trenanus, accipiens a Sancto benedictionem, plenis velis per omnia transmeavit maria: et, ecce, appropinquanti ad portum naviculae Laisranus Mocumoie, citior ceteris, occurrit tenetque proram. Nautae recognoscunt ipsum esse de quo Sanctus praedixerat.

De Ceto Magno Quomodo Sanctus Praesciens Dixerat

QUADAM die, cum vir venrabilis in Ioua demoraretur insula, quidam frater, Berachus nomine, ad Ethicam proponens insulam navigare, ad Sanctum mane accedens, ab eo benedici postulat. Quem Sanctus intuitus, inquit, O fili hodie intentius praecaveto ne Ethicam cursu ad terram directo per latius coneris transmeare pelagus; sed potius, circumiens, minores secus naviges insulas; ne videlicet, aliquo monstruoso perterritus prodigio, vix inde possis evadere. Qui, a Sancto accepta benedictione, secessit, et navem conscendens, Sancti verbum quasi parvipendens, transgreditur; majora proinde Ethici transmeans spatia pelagi, ipse et qui ibi inerant nautae vident, et ecce cetus mirae et immensae magnitudinis, se instar montis erigens, ora aperuit patula nimis dentosa, supernatans. Tum proinde remiges, deposito velo, valde perterriti, retro reversi, illam obortam ex belluino motu fluctuationem vix evadere potuerunt, Sanctique verbum recognoscentes propheticum, admirabantur. Eadem quoque die Sanctus Baitheneo, ad supra memoratam insulam navigaturo, mane de eodem intimavit ceto, inquiens, Hac praeterita nocte media, cetus magnus de profundo maris se sublevavit, et inter Iouam et Ethicam insulam se hodie in superficiem eriget aequoris. Cui Baitheneus respondens infit, Ego et illa bellua sub Dei potestate sumus. Sanctus, Vade, ait, in pace, fides tua in Christo te ab hoc defendet periculo. Baitheneus tum deinde, a Sancto benedictione accepta, a portu enavigat: transcursisque non parvis ponti spatiis, ipse et socii cetum aspiciunt; perterritisque omnibus, ipse solus aequor et cetum, ambabus manibus elevatis, benedicit intrepidus. Eodemque momento bellua magna, se sub fluctus immergens, nusquam deinceps eis apparuit.

De Quodam Baitano, Qui Cum Ceteris Desertum Maximum Appetens Enavigverat, Sancti Prophetia Viri

ALIO in tempore quidam Baitanus, gente Nepos Niath Taloirc, benedici a Sancto petivit, cum ceteris in mari eremum quaesiturus. Cui valedicens Sanctus hoc de ipso propheticum protulit verbum, Hic homo, qui ad quaerendum in oceano desertum pergit, non in deserto conditus jacebit; sed illo in loco sepelietur ubi oves femina trans sepulcrum ejus minabit. Idem itaque Baitanus, post longos per ventosa circuitus aequora, eremo non reperta, ad patriam reversus, multis ibidem annis cujusdam cellulae dominus permansit, quae Scotice Lathreginden dicitur. Iisdemque diebus accidit, quibus, post aliqua mortuus tempora, sepultus est in Roboreto Calgachi, ut propter hostilitatis incursum vicina ad ejusdem loci ecclesiam plebecula cum mulieribus et parvulis confugeret. Unde contigit ut quadam die mulier deprehenderetur aliqua, quae suas per ejusdem viri sepulcrum nuper sepulti oviculas minabat. Et unus ex his qui viderant sanctus sacerdos dixit, Nunc prophetia sancti Columbae expleta est, multis prius divulgata nnis. Qui utique supra memoratus presbyter mihi haec de Baitano enarrans retulit, Mailodranus nomine, Christi miles, gente Mocurin.

De Nemano Quodam Ficto Poenitente Sancti Prophetatio Viri

ALIO in tempore Sanctus ad Hinbinam insulam pervenit, eademque die ut etiam poenitentibus aliqua praecipit cibi consolatio indulgeretur. Erat autem ibi inter poenitentes quidam Nemanus, filius Cathir, qui, a Sancto jussus, renuit oblatam accipere consolatiunculam. Quem Sanctus his compellat verbis, O Nemane, a me et Baitheneo indultam non recipis aliquam refectionis indulgentiam? Erit tempus quo cum fracibus furtive carnem in sylva manducabis equae. Hic idem itaque, postea ad saeculum reversus, in saltu cum furibus talem comedens carnem, juxta verbum Sancti de craticula sumptam lignea, inventus est.

De Infelici Quodam Qui Cum Sua Dormivit Genitrice

ALIO in tempore fratres intempesta nocte sucitat Sanctus, ad quos in ecclesia congregatos dicit, Nunc Dominum intentius precemur; nam hac in hora aliquod inauditum in mundo peccatum perpetratum est, pro quo valde timenda judicialis est vindicta. De quo peccato crastino die, aliquibus paucis percunctantibus, intimavit inquiens, Post paucos menses cum Lugaido nesciente infelix ille homuncio ad Iouam perveniet insulam. Alia itaque die Sanctus ad Diormitium, interjectis quibusdam mensibus, praecipiens profatur, Surge citius, ecce Lugaidus appropinquat, dicque ei ut miserum quem secum in navi habet in Maleam propellat insulam, ne hujus insulae cespitem calcet. Qui, praecepto Sancti obsecutus, ad mare pergit. Lugaidoque adventanti omnia Sancti prosequitur de infelicis viro verba. Quibus auditis ille infelix juravit nunquam se cibum cum aliis accepturum nisi prius sanctum videret Columbam, eumque alloqueretur. Quae infelicis verba Diormitius, ad Sanctum reversus, retulit. Quibus compertis Sanctus ad portum perrexit, Baitheneoque, prolatis sacrae Scripturae testimoniis, suggerenti ut miseri poenitudo susciperetur, Sanctus consequenter inquit, O Baithenee, hic homo fratricidium in modum perpetravit Cain, et cum sua matre moechatus est. Tum deinde miser in litore flexis genibus leges poenitentiae expleturum se promisit, juxta Sancti judicationem. Cui Sanctus ait, Si duodecim annis inter Brittones cum fletu et lacrymis poenitentiam egeris, nec ad Scotiam usque ad mortem reversus fueris, forsan Deus peccato ignoscat tuo. Haec dicens Sanctus, ad suos conversus, dicit, Hic homo filius est perditionis, qui quam promisit poenitentiam non explebit; sed mox ad Scotiam revertetur, ibique in brevi ab inimicis interficiendus peribit. Quae omnia secundum Sancti prophetiam ita contigerunt: nam miser iisdem diebus ad Hiberniam reversus, in regione quae vocitatur Lea, in manus incidens inimicorum trucidatus est. Hic de Nepotibus Turtrei erat.

De I Vocali Litera

QUADAM die Baitheneus, ad Sanctum accedens, ait, Necesse habeo ut aliquis de fratribus mecum Psalterium quod scripsi percurrens emendet. Quo audito, Sanctus sic profatur, Cur hanc super nos infers sine causa molestiam? nam in tuo hoc, de quo dicis, Psalterio nec una superflua reperietur litera, nec alia deesse, excepta I vocali, quae sola deest. Et sic, toto perlecto Psalterio, sicuti Sanctus praedixerat repertum exploratum est.

De Libro In Aquarium Vas Sanctus Sicuti Praedixerat Cadente

QUADAM itidem die, ad focum in monasterio sedens, videt Lugbeum, gente Mocumin, eminus librum legentem, cui repente ait, Praecave, fili, praecave, aestimo enim quod quem lectitas liber in aquae plenum sit casurus vasculum. Quod mox ita contigit: nam ille supra memoratus juvenis, post aliquod breve intervallum, ad aliquam consurgens in monasterio ministrationem, verbi oblitus beati viri, libellus, quem sub ascella negligentius inclusit, subito in hydriam aqua repletam cecidit.

De Corniculo Atramenti Inaniter Defuso

ALIA inter haec die ultra fretum Iouae insulae clamatum est: quem Sanctus sedens in tuguriolo tabulis suffulto audens clamorem dicit, Homo qui ultra clamitat fretum non est subtilis sensus, nam hodie mei corniculum atramenti inclinans effundet. Quod verbum ejus ministrator Diormitius audiens, paulisper ante januam stans, gravem expectabat superventurum hospitem, ut corniculum defenderet. Sed alia mox faciente causa, inde recessit; et post ejus recessum hospes molestus supervenit, Sanctumque osculandum appetens, ora vestimenti inclinatum effudit atramenti corniculum.

De Alicujus Adventu Hospitis Quem Sanctus Praenuntiabit

ALIO itidem tempore Sanctus die teritae feriae fratribus sic profatus est, Crastina quarta feria jejunare proponimus, sed tamen, superveniente quodam molesto hospite, consuetudinarium solvetur jejunium. Quod ita ut Sancto praeostensum est accidit: nam mane eadem quarta feria, alius ultra fretum clamitabat proselytus, Aidanus nomine, filius Fergnoi, qui, ut fertur, duodecim annis Brendeno ministravit Mocualti; vir valde religiosus, qui, ut advenit, ejusdem diei, juxta verbum Sancti, jejunationem solvit.

De Aliquo viro Qui Ultra Supradictum Clamitabat Fretum

QUADAM quoque die, quemdam ultra fretum audiens clamitantem, Sanctus hoc profatur modo: Valde miserandus est ille clamitans homo, qui, aliqua ad carnalia mdicamenta petiturus pertinentia, ad nos venit: cui opportunius erat veram de peccatis hodie poenitudinem gerere; nam in hujus fine hebdomadis morietur. Quod verbum qui inerant praesentes advenienti misero intimavere. Sed ille parvipendens, acceptis quae poposcerat, citius recessit; et, secundum Sancti propheticum verbum, ante finem ejusdem septimanae mortuus est.

De Romani Juris Civitate Igni Sulfureo Coelitus Prolapso Combusta Sancti Viri Prophetia

ALIO itidem in tempore, Lugbeus gente Mocumin, cujus supra mentionem fecimus, quadam ad Sanctum die post frugum veniens triturationem, nullo modo ejus faciem intueri potuit, miro superfusam rubore; valdeque pertimescens cito aufugit. Quem Sanctus complosis paulum manibus revocat. Qui reversus, a Sancto statim interrogatus cur ocius aufugisset, hoc dedit responsum, Ideo fuig quia nimis pertimui. Et post aliquod modicum intervallum, fiducialius agens, audet Sanctum interrogare, inquiens, Numquid hac in hora tibi aliqua formidabilis ostensa visio est? Cui Sanctus talem dedit responsionem: Tam terrifica ultio nunc in remota orbis parte peracta est. Qualis, ait juvenis, vindicta, et in qua regione facta? Sanctus tum sic profatur: Sulfurea de coelo flamma super Romani juris civitatem, intra Italiae terminos sitam, hac hora effusa est; triaque ferme millia virorum, excepto matrum puerorumque numero disperierunt. Et antequam praesens finiatur annus, Gallici nautae, de Galliarum provinciis adventantes, haec eadem tibi enarrabunt. Quae verba post aliquot menses veridica fuisse sunt comprobata. Nam idem Lugbeus, simul cum sancto viro ad Caput Regionis pergens, nauclerum et nautas adventantis barcae interrogans, sic omnia illa de civitate cum civibus ab eis audit enarrata, quemadmodum a praedicabili viro sunt praedicta.

De Laisrano Filio Feradachi Beati Visio Viri

QUADAM brumali et valde frigida die Sanctus, magno molestatus maerore, flevit. Quem suus ministrator Diormitius, de causa interrogans maestitiae, hoc ab eo responsum accepit, Non immerito, O filiole, ego hac in hora contristor, meos videns monachos, quos Laisranus nunc gravi fatigatos labore in alicujus majoris domus fabrica molestat; quae mihi valde displicet. Mirum dictu! eodem momento horae Laisranus, habitans in monasterio Roboreti Campi, quodammodo coactus, et quasi quadam pyra intrinsecus succensus, jubet monachos a labore cessare, aliquamque cibationum consolationem praeparari; et non solum in eadem die otiari, sed et in ceteris asperae tempestatis diebus requiescere. Quae verba ad fratres consolatoria, a Laisrano dicta, Sanctus in spiritu audiens flere cessavit, et mirabiliter gavisus ipse in Ioua insula commanens, fratribus, qui ad praesens inerant, per omnia enarravit, et Laisranum monachorum benedixit consolatorem.

De Fechno Sapiente Quomodo Poenitens Ad Sanctum Columbam, Ab Eodem Praenunciatus, Venit

ALIO in tempore Sanctus, in cacumine sedens montis qui nostro huic monasterio eminus supereminet, ad suum ministatorem Diormitium conversus, profatus est, dicens, Miror quare tardius appropinquat quaedam de Scotia navis, quae quemdam advehit sapientem virum, qui in quodam facinore lapsus, lacrymosam gerens poenitudinem, mox adveniet. Post proinde haud grande intervallum ad austrum prospiciens minister, velum navis videt ad portum propinquantis. Quam cum Sancto adventantem demonstraret, cito surgit, inquiens, Eamus proselyto obviam, cujus veram Christus suscipit poenitentiam. At vero Feachnaus, de navi descendens, Sancto ad portum pervenienti obvius occurrit; cum fletu et lamento, ante pedes ejus ingeniculans flexis genibus, amarissime ingemuit, et coram omnibus qui ibidem inerant peccantias confitetur suas. Sanctus tum, cum eo pariter illacrymatus, ad eum ait, Surge fili, et consolare; dimissa sunt tua quae commisisti peccamina; quia, sicut scriptum est, Cor contritum et humilatum Deus non spernit. Qui surgens, gaudenter a Sancto susceptus, ad Baitheneum tunc temporis in Campo Lunge praepositum commorantem, post aliquot est emissus dies, in pace commigrans.

De Cailtano Ejus Monacho Sancti Prophetatio Viri

ALIO in tempore binos mittens monachos ad suum alium monachum, nomine Cailtanum, qui eodem tempore praepositus erat in cella quae hodieque ejus fratris Diuni vocabulo vocitatur, stagno adhaerens Abae fluminis, haec per eosdem nuncios Sanctus commendat verba: Cito euntes ad Cailtanum properate, dicitoteque ei ut ad me sine ulla veniat morula. Qui verbo Sancti obsecuti exeuntes, et ad cellam Diuni pervenientes, suae legatiunculae qualitatem Cailtano intimaverunt. Qui eadem hora, nullo demoratus modo, Sancti prosecutus legatos, ad eum in Ioua insula commorantem, eorum itineris comes, celeriter pervenit. quo viso, Sanctus ad eum taliter locutus, his compellat verbis, O Cailtane, bene fecisti ad me obedienter festinando: requiesce paulisper. Idcirco ad te invitandum misi, amans amicum, ut hic mecum in vera finias obedientia vitae cursum tuae. Nam ante hujus hebdomadis finem ad Dominum in pace transibis. Quibus auditis, gratias agens Deo, Sanctumque lacrymans exosculatus, ad hospitium, accepta ab eo benedictione, pergit: eademque subsecuta infirmatus nocte, juxta verbum Sancti in eadem septimana ad Christum Dominum migravit.

De Duobus Pergrinis Fratribus Sancti Provida Prophetatio Viri

QUADAM Dominica die ultra saepe memoratum clamatum est fretum. Quem audiens Sanctus clamorem, ad fratres qui ibidem inerant, Ite, ait, cleriter, pergrinosque de longinqua venientes regione ad nos ocius adducite. Qui continuo obsecuti, transfretantes adduxerunt hospites: quos Sanctus exosculatus, consequenter de causa percantatur itineris. Qui respondentes aiunt, Ut hoc etiam anno apud te peregrinemur, venimus. Quibus Sanctus hanc dedit responsionem: Apud me, ut dicitis, anni unius spatio peregrinari non poteritis, nisi prius monachicum promiseritis votum. quod qui inerant praesentes valde mirati sunt ad hospites eadem hora adventantes dici. Ad quae Sancti verba senior respondens frater ait, Hoc in mente propositum licet in hanc horam usque nullatenus habuerimus, tamen tuum sequemur consilium, divinitus, ut credimus, inspiratum. Quid plura? Eodem horae momento oratorium cum Sancto ingressi, devote, flexis genibus, votum monachiale voverunt. Sanctus tum deinde, ad fratres convesus, ait, Hi duo proselyti vivam Deo sipsos exhibentes hostiam, longaque in brevi Christianae tempora militiae complentes, hoc mox eodem mense ad Christum Dominum in pace transibunt. Quibus auditis ambo fratres, gratias Deo agentes, ad hospitium deducti sunt: interjectisque diebus septem, senior frater coepit infirmari, et, eadem peracta septimana, ad Dominum emigravit. Similiter et alter post septem alios dies infirmatus, ejusdem in fine hebdomadis, ad Dominum feliciter transit. Et sic secundum Sancti veridicam prophetiam, intra ejusdem mensis terminum, ambo praesentem finiunt vitam.

De Quodam Artbranano Sancti Prophetia Viri

CUM per aliquot dies in insula demoraretur Scia vir beatus, alicujus loci terrulam mari vicinam baculo percutiens, ad comites sic ait, Mirum dictu, O filioli! hodie in hac hujus loci terrula quidam gentilis senex, naturale per totam bonum custodiens vitam, et baptizabitur, et morietur, et sepelietur. Et ecce, quasi post unius intervallum horae, navicula ad eundem supervenit portum; cujus in prora quidam advectus est decrepitus senex, Geonae primarius cohortis, quem bini juvenes, de navi sublevantes, ante beati conspectum viri deponunt. Qui statim, verbo Dei a Sancto per interpretem recepto, credens, ab eodem baptizatus est, et post expleta baptizationis ministeria, sicuti Sanctus prophetizavit, eodem in loco consequenter obiit, ibidemque socii, congesto lapidum acervo, sepeliunt. Qui hodieque in ora cernitur maritima; fluviusque ejusdem loci in quo idem baptisma acceperat, ex nomine ejus, Dobur Artbranani usque in hodiernum nominatus diem, ab accolis vocitatur.

Caput 28: De Navicula Transmutata Sancto Praecipiente

ALIO in tempore trans Britanniae Dorsum iter agens, aliquo in desertis viculo agellis reperto, ibidemque juxta alicujus marginem rivuli stagnum intrantis, Sanctus mansionem faciens, eadem nocte dormientes, semisopore degustato, suscitat comites, dicens, Nunc, nunc, celerius foras exeuntes, nostram quam ultra rivum naviculam posuistis in domum, huc citius advehite, et in vicinore domuncula ponite. Qui continuo obedientes, sicut eis praeceptum est, fecerunt; ipsisque iterum quiescentibus, Sanctus post quoddam intervallum silenter Diormitium pulsat inquiens, Nunc stans extra domum aspice quid in illo agitur viculo ubi prius vestram posuistis naviculam. Qui Sancti praecepto obsecutus domum egreditur, et respiciens videt vicum flamma instante totum concremari. Reversusque ad Sanctum quod ibidem agebatur retulit. Sanctus proinde fratribus de quodam narravit aemulo persecutore qui easdem domus eadem incenderat nocte.

Caput 29: De Gallano Filio Fachtni Qui Erat In Dioecesi Colgion Filii Cellaig

QUADAM itidem die Sanctus, in suo sedens tuguriolo, Colcio eidem, lectitanti juxta se, prophetizans ait, Nunc unum tenacem primarium de tuae praepositis dioeceseos daemones ad inferna rapiunt. At vero hoc audiens Colcius tempus et horam in tabula describens, post aliquot menses ad patriam reversus, Gallanum filium Fachtni eodem horae momento obiise, ab accolis ejusdem regionis percunctatus, invenit, quo vir beatus eidem a daemonibus raptum enarravit.

Beati Prophetatio Viri De Findchano Presbytero, Illius Monasterii Fundatore Quod Scotice Artchain Nuncupatur, In Ethica Terra

ALIO in tempore supra memoratus presbyter Findchanus, Christi miles, Aidum cognomento Nigrum, regio genere ortum, Cruthinicum gente, de Scotia ad Britanniam sub clericatus habitu secum adduxit, ut in suo apud se monasterio per aliquot peregrinaretur annos. Qui scilicet Aidus Niger valde sanguinarius homo et multorum fuerat trucidator; qui et Diormitium filium Cerbulis, totius Scotiae regnatorem, Deo auctore ordinatum, interfecerat. hic itaque idem Aidus, post aliquantum in peregrinatione transactum tempus, accito episcopo, quamvis non recte, apud supradictum Findchanum presbyter ordinatus est. Episcopus tamen non est ausus super caput ejus manum imponere, nisi prius idem Findchanus, Aidum carnaliter amans, suam capiti ejus pro confirmatione imponeret dexteram. Quae talis ordinatio cum postea sancto intimaretur viro, aegre tulit: tum proinde hanc de illo Findchano et de Aido ordinato formidabilem profatur sententiam, inquiens, Illa manus dextra quam Findchanus, contra fas, et jus ecclesiasticum, super caput filii perditionis imposuit, mox computrescet, et post magnos dolorum cruciatus ipsum in terram sepelienda praecedet; et ipse post suam humatam manum per multos superstes victurus est annos. Ordinatus vero indebite Aidus, sicuti canis, ad vomitum revertetur suum, et ipse rursum sanguilentus trucidator existet, et ad ultimum lancea jugulatus, de ligno in aquam cadens, submersus morietur. Talem multo prius terminum promeruit vitae, qui totius regem trucidavit Scotiae. Quae beati viri prophetia de utroque adimpleta est; nam presbyteri Findchani dexter per pugnum putrefactus in terram eum praecessit, in illa sepultus insula quae Ommon nuncupatur: ipse vero, juxta verbum Sancti Columbae per multos post vixit annos. Aidus vero Niger, solummodo nomine presbyter, ad sua priora reversus scelera, dolo lancea transfixus, de prora ratis in aquam lapsus staneam, disperiit.

De Quodam Sancti Solamine Spiritus Monachis in Via Laboriosis Misso

INTER has praedicabiles prophetici spiritus prophetationes non ab re videtur etiam de quadam spiritali consolatione nostris commemorare literulis, quam aliquando sancti Columbae monachi, spiritu ejus ipsis in via obviante, sentiebant. Alio namque in tempore, fratres, post messionis opera, vespere ad monasterium redeuntes, et ad illum pervenientes locum qui Scotice nuncupatur Cuuleilne, qui utique locus inter occidentalem Iouae insulae campulum et nostrum monasterium medius esse dicitur, mirum quid et inconsuetum singuli sibi sentire videbantur: quod tamen alius alii intimare nullo modo audebat. Et sic per aliquot dies eodem in loco, eademque vespertina sentiebant hora. Fuit autem iisdem in diebus sanctus Baitheneus inter eos operum dispensator, qui sic ad ipsos alia die est prolocutus, inquiens, Nunc, fratres, confiteri debetis singuli si aliquod in hoc medio loco inter messem et monasterium inconsuetum et inopinatum sentitis miraculum. Unus tum ex eis senior, Juxta tuam, ait, jussionem, quod mihi hoc in loco ostensum est dicam; nam et in his praetereuntibus dieculis, et nunc etiam, quandam miri odoris fragrantiam ac si universorum florum in unum sentio collectorum; quendam quoque quasi ignis ardorem, non poenalem, sed quodammodo suavem: sed et quandam in corde insuetam et incomparabilem infusam laetificationem, quae me subito mirabiliter consolatur, et in tantum laetificat ut nullius maeroris, nullius laboris, meminisse possim. Sed et onus quod meo, quamvis grave, porto in dorso, ab hoc loco usque quo ad monasterium pervniatur, quomodo nescio, in tantum relevatur, ut me oneratum non sentiam. Quid plura? Sic omnes illi messores operarii de se singillatim profitentur per omnia sensisse, sicuti unus ex eis coram enarraverat, singulique simul flexis genibus a sancto postularunt Baitheneo ut ejusdem miri solaminis causam et originem, quod et ipse, sicut et ceteri sentiebant, illis ignorantibus, intimare procuraret. Quibus consequenter hoc dedit responsum, Scitis, inquiens, quod noster senior Columba de nobis anxiae cogitet, et nos ad se tardius pervenientes aegre ferat nostri memor laboris, et idcirco quia corporaliter obviam nobis non venit, spiritus ejus nostris obviat gressibus, qui taliter nos consolans laetificat. Quibus auditis verbis, ingeniculantes, cum ingenti gratulatione, expansis ad coelum manibus, Christum in sancto venerantur et beato viro.

Sed et hoc silere non debemus quod ab expertis quibusdam de voce beati psalmodiae viri indubitanter traditum est. Quae scilicet vox venerabilis viri in ecclesia cum fratribus decantantis, aliquando per quatuor stadia, hoc est, quingentos passus, aliquando vero per octo, hoc est, mille passus, incomparabili elvata modo audiebatur. Mirum dictu! nec in auribus eorum qui secum in ecclesia stabant vox ejus modum humanae vocis in clamoris granditate excedebat. Sed tamen eadem hora qui ultra mille passuum longinquitatem stabant, sic clare eandem audiebant vocem, ut illos quos canebat versiculos etiam per singulas possent distinguere syllabas: similiter enim ejus vox in auribus prope et longe audientium personabat. Sed hoc de voce miraculum beati viri non semper, sed raro, accidisse comprobatur; quod tamen sine Divini Spiritus gratia nullo modo fieri potuisset.

Sed et illud non est tacendum quod aliquando de tali et incomparabili vocis ejus sublevatione juxta Brudei regis munitionem accidisse traditur. Nam ipse Sanctus cum paucis fratribus extra regis munitionem dum vespertinales Dei laudes ex more celebraret, quidam Magi, ad eos propius accedentes, in quantum poterant, prohibere conabantur, ne de ore ipsorum divinae laudis sonus inter Gentiles audiretur populos. Quo comperto Sanctus quadragesimum et quartum psalmum decantare coepit, mirumque in modum ita vox ejus in aere eodem momento instar alicujus formidabilis tonitrui elvata est, ut et rex et populus intolerabili essent pavore perterriti.

Caput 30: De Quodam Divite Qui Lugudius Clodus Vocitabatur

ALIO in tempore, cum in Scotia per aliquot Sanctus demoraretur dies, alium currui insidentem videns clericum, qui gaudenter peragrabat Campum Breg; primo interrogans de eo quis esset, hoc ab amicis ejusdem viri de eo accipit responsum, Hic est Lugudius Clodus, homo dives et honoratus in plebe. Sanctus consequenter respondens inquit, Non ita video; sed homuncio miser et pauper, in die qua morietur, tria apud se vicinorum praetersoria in una retentabit maceria, unamque electam de vaccis praetersoriorum occidi jubebit sibi, de cujus cocta carne postulabit aliquam sibi partem dari, cum meretrice in eodem lectulo cubanti. De qua utique particula morsum accipiens, statim ibidem strangulabiter et morietur. Quae omnia, sicuti ab expertis traditur, juxta Sancti propheticum adimpleta sunt verbum.

Caput 31: De Nemano Filio Gruthriche Sancti Prophetia

HUNC enim cum Sanctus de malis suis corriperet, parvipendens Sanctum subsannabat. Cui respondens vir beatus ait, In nomine Domini, Nemane, aliqua de te veridica loquar verba. Inimici tui reperient te in eodem cum meretrice cubantem cubiculo, ibidemque trucidaberis. Daemones quoque ad loca poenarum tuam rapient animam. Hic idem Nemanus, post aliquot annos, in uno cum meretrice lectulo repertus in regione Cainle, juxta verbum Sancti, ab inimicis decapitatus, disperiit.

Caput 32: De Quodam Presbytero Sancti Viri Prophetatio

ALIO in tempore Sanctus, cum in Scotiensium paulo superius moraretur memorata regione, casu Dominica die ad quoddam devenit vicinum monasteriolum quod Scotice Tioit vocitatur. Eadem proinde die quendam audiens presbyterum sacra eucharistiae mysteria conficientem, quem ideo fratres, qui ibidem commanebant, ad missarum elegerant peragenda sllemnia, quia valde religiosum aestimabant, repente hanc formidabilem de ore profert vocem, Munda et immunda pariter nunc permisceri cernuntur, hoc est, munda sacrae oblationis mysteria per immundum hominem ministrata, qui in sua interim conscientia aliquod grande occultat facinus. Haec qui inerant audientes tremefacti nimis obstupuere. Ille vero de quo haec dicebantur verba coram omnibus peccantiam compulsus est suam confiteri. Chrisique commilitones, qui in ecclesia Sanctum circumstantes occulta cordis audierant manifestantem, divinam in eo scientiam cum magna admiratione glorificarunt.

Caput 33: De Erco Fure Mocudruidi Qui In Coloso Insula Commanebat Sancti Prophetizatio Viri

ALIO in tempore Sanctus in Ioua commanens insula, accitis ad se binis de fratribus viris, quorum vocabula Lugbeus et Silnanus, eisdem praecipiens dixit, Nunc ad Maleam transfretate insulam, et in campulis mari vicinis Ercum quaerite furacem; qui nocte praeterita solus occulte de insula Coloso perveniens, sub sua feno tecta navicula inter arenarum cumulos per diem se occultare conatur, ut noctu ad parvam transnaviget insulam ubi marini nostri juris vituli generantur et generant; ut de illis furenter occisis edax valde furax suam replens naviculam, ad suum repedet habitaculum. Qui haec audientes, obsecuti, emigrant, furemque in locis a Sancto praesignatis absconsum reperiunt, et ad Sanctum, sicut illis praeceperat, perduxerunt. Quo viso Sanctus ad eum dicit, Quare tu res alienas, divinum transgressus mandatum, saepe furaris? Quando necesse habueris, ad nos veniens necessaria accipies postulata. Et haec dicens praecipit verveces occidi, et pro phocis dari misero furaci, ne vacuus ad sua remearet. Et post aliquantum tempus Sanctus, in spiritu vicinam furis praevidens mortem, ad Baitheneum eo in tempore praepositum commorantem in Campo Lunge mittit, ut eidem furi quoddam pingue pecus et sex modios novissima mittat munera. Quibus a Baitheneo, sicut Sanctus commendaverat, transmissis, ea die inventus est morte subita praeventus furax misellus, et in exequiis ejus transmissa expensa sunt xenia.

Caput 34: De Cronano Poeta Sancti Prophetia Viri

ALIO in tempore, Sanctus cum juxta Stagnum Cei, prope ostium fluminis quod latine Bos dicitur, die aliqua cum fratribus sederet, quidam ad eos Scoticus poeta devenit; qui cum post aliquam recessisset sermocinationem, fratres ad Sanctum, Cur, aiunt, a nobis regrediente Cronano poeta aliquod ex more suae artis canticum non postulasti modulabiliter decantari? Quibus Sanctus, quare et vos nunc inutilia profertis verba? quomodo ab illo inimicis trucidatus, finem ad usque ocius pervenit vitae. His a Sancto dictis, et ecce ultra flumen aliquis clamitat homo dicens, Ille poeta, qui a vobis nuper sospes rediit, hora in hac ab inimicis in via interfectus est. Omnes tunc qui praesentes inerant valde mirati, se invicem intuentes obstupuere.

Caput 35: De Duobus Tigernis Sancti Vaticinatio Viri, Qui Ambo Mutuis Vulneribus Disperierant

ALIO itidem in tempore, Sanctus in Ioua conversans insula, repente inter legendum summo, cum ingenti admiratione, gemitu ingemuit maesto. Quod videns, qui praesens inerat, Lugbeus Mocublai coepit ab eo percunctari subiti causam maeroris. Cui Sanctus valde maestifcatus hanc dedit responsionem, Duo quidam nunc regii generis viri in Scotia mutuis inter se vulneribus transfixi disperierunt haud procul a monasterio quod dicitur Cellrois, in provincia Maugdornorum, octavaque die, hac peracta hebdomade, ultra fretum alius clamitabit, qui haec, de Hibernia veniens, ita taliter facta enarrabit. Sed hoc, O filiole, quamdiu vixero nemini indices. Octava proinde ultra fretum clamatum est die. Sanctus tum supra memoratum ad se Lugbeum vocans, silenter ad eum ait, Qui nunc clamitat ultra fretum ipse est, de quo tibi prius dixeram, longaevus viator. Vade, et adduc eum ad nos. Qui celeriter adductus, inter cetera, hoc etiam retulit, Duo, inquiens, in parte Maugdornorum nobiles viri, se mutuo vulnerantes, mortui sunt; hoc est, Colman Canis, filius Aileni, et Ronanus filius Aido filii Colgen, de Anteriorum genere, prope fines illorum locorum, ubi illud monasterium cernitur quod dicitur Cellrois. Post haec illius verba narrationis, idem Lugbeus, Christi miles, Sanctum seorsum coepit interrogare, dicens, Quaeso mihi de his talibus narres propheticis revelationibus quomodo, si per visum tibi, an auditu, an alio, hominibus incognito, manifestantur modo. Ad haec Sanctus, De qua nunc, ait, inquiris valde subtili re nullatenus tibi quamlibet aliquam intimare particulam potero, nisi prius, flexis genibus, per nomen excelsi Dei mihi firmiter promittas hoc te obscurissimum sacramentum nulli unquam hominum cunctis diebus vitae meae enarraturum. Qui, haec audiens, flexit continuo genua, et, prostrato in terram vultu, juxta Sancti praeceptionem plene omnia promisit. Qua statim perfecta promissione. Sanctus ad surgentem sic locutus inquit, Sunt nonnulli, quamlibet pauci admodum, quibus divina hoc contulit gratia, ut etiam totum totius terrae orbem, cum ambitu oceani et coeli, uno eodemque momento, quasi sub uno solis rado, mirabiliter laxato mentis sinu, clare et manifestissime speculentur. Hoc miraculum Sanctus, quamvis de aliis electis dicere videatur, vanam utique fugiens gloriam, de seipso tamen dixisse, per obliquum licet, nullus dubitare debet qui Paulum legit Apostolum, vas electionis, de talibus narrantem sibi revelatis visionibus. Non enim ita scripsit, Scio me, sed, Scio hominem, raptum usque ad tertium coelum. Quod quamlibet de alio dicere videatur, nemo tamen dubitat sic de propria, humilitatem custodiens, enarrare persona. Quem etiam et noster Columba in spiritalium visionum narratione secutus est superius memorata, quam ab eo supradictus vir, quem plurimum Sanctus amabat, magnis precibus praemissis, vix potuit extorquere, sicut ipse coram aliorum personis sanctorum, post sancti Columbae transitum, testatus est: a quibus haec quae de Sancto supra narravimus indubitanter didicimus.

De Cronano Episcopo

ALIO in tempore, quidam de Muminensium provincia proselytus ad Sanctum venit; qui se in quantum potuit occultabat humiliter, ut nullus sciret quod esset episcopus: sed tamen Sanctum hoc non potuit latere. Nam alia die Dominica a Sancto jussus Christi corpus ex more conficere, Sanctum advocat, ut simul, quasi duo presbyteri, Dominicum panem frangerent. Sanctus proinde ad altarium accedens, repente intuitus faciem ejus, sic eum compellat, Benedicat te Christus, frater; hunc solus, episcopali ritu, frange panem: nunc scimus quod sis episcopus. Quare hucusque te occultare conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur veneratio? Quo audito Sancti verbo, humilis pereginus, valde stupefactus, Christum in Sancto veneratus est; et qui inerant praesentes nimis admirati, glorificarunt Dominum.

De Ernano Presbytero Sancti Prophetia Viri

ALIO ititdem in tempore, vir venerandus Ernanum presbyterum, senem, suum avunculum, ad praeposituram illius monasterii transmisit quod in Hinba insula ante plures fundaverat annos. Itaque cum ipsum Sanctus emigrantem exosculatus benediceret, hoc de eo intulit vaticinium, dicens, Hunc meum nunc egredientem amicum non me spero iterum in hoc seculo viventem visurum. Itaque idem Ernanus post non multos dies, quadam molestatus aegrimonia, ad Sanctum volens reportatus est: cujus in perventione valde gavisus, ire obvius ad portum coepit. Ipse vero Ernanus, quamlibet infirmis, propriis tamen, vestigiis a portu obviare Sancto conabatur valde alacer. Sed cum esset inter ambos quasi viginti quatuor passuum intervallum, subita morte praeventus, priusquam Sanctus faciem ejus videret viventis, expirans interram cecidit, ne verbum Sancti ullo frustraretur modo. Unde in eodem loco ante januam canabae crux infixa est, et altera ubi Sanctus restitit, illo expirante, similiter crux hodieque infixa stat.

De Alicujus Plebeii Familiola Sancti Prophetia Viri

ALIO quoque in tempore, quidam inter ceteros ad Sanctum plebeius venit in loco hospitantem qui Scotice vocitatur Coire Salchain; quem cum Sanctus ad se vespere venientem vidisset, Ubi, ait, habitas? Ille inquit, In regione quae littoribus stagni Crogreth est contermina ego inhabito. Illam quam dicis provinciolam, ait Sanctus, nunc barbari populantur vastatores. Quo audito, miser plebeius maritam et filios deplangere coepit. Quem Sanctus valde maerentem videns, consolans inquit, Vade, homuncule, vade, tua familiola tota in montem fugiens evasit; tua vero omnia pecuscula secum invasores abegerunt, omnemque domus suppelectilem similiter saevi raptores cum praeda rapuere. haec audiens plebeius, ad patriam regressus, cuncta, sicuti a Sancto praedicta, sic invenit expleta.

De Quodam Plebeio, Goreo Nomine, Filio Aidani, Sancti Prophetia Viri

ALIO itidem in tempore quidam plebeius, omnium illius aetatis in populo Korkureti fortissimus virorum, a sancto percunctatur viro qua morte esset praeveniendus. Cui Sanctus, Nec in bello, ait, nec in mari morieris: comes tui itineris, a quo non suspicaris, causa erit tuae mortis. Fortassis, inquit Goreus, aliquis de meis comitantibus amicis me trucidare cogitet, aut marita ob alicujus junioris viri amorem me maleficio mortificare. Sanctus, Non ita, ait, continget. Quare, Goreus inquit, de meo interfectore mihi nunc intimare non vis? Sanctus, Idcirco, ait, nolo tibi de illo tuo comite nocuo nunc manifestius aliquid edicere, ne te ejus crebra recogniti recordatio nimis maestificet, donec illa veniat dies qua ejusdem rei veritatem probabis. Quid immoramur verbis? Post aliquot annorum excursus, idem supra memoratus Goreus, casu alia die sub navi residens, cultello proprio cristiliam de hastili eradebat; tum deinde alios prope inter se belligerantes audiens, citius surgit ut eos a belligeratione separaret, eodemque cultello illa subitatione negligentius in terra dimisso, ejus genicula offenso graviter vulnerata est. Et tali faciente comite, causa ei mortificationis oborta est; quam ipse continuo, secundum sancti vaticinationem viri, mente perculsus, recognovit; postque aliquantos menses, eodem aggravatus dolore, moritur.

De Alia Etiam Re, Quamlibet Minore, Puto Non Esse Tacenda Sancti Jucunda Praescientia, Et Prophetizatio Viri

ALIO namque in tempore, cum Sanctus in Ioua inhabitaret insula, unum de fratribus advocans, sic compellat, Tertia ab hac illuscescente die expectare debebis in occidentali hujus insulae parte, super maris oram sedens: nam de aquilonali Hiberniae regione quaedam hospita grus, ventis per longos aeris agitata circuitus, post nonam diei horam valde fessa et fatigata superveniet, et pene consumptis viribus, coram te in litore cadens recumbet; quam misericorditer sublevare curabis, et ad propinquam deportabis domum, ibidemque hospitaliter receptam, per tres dies et noctes ei ministrans, sollicite cibabis; et post expleto recreata triduo, nolens ultra apud nos peregrinari, ad priorem Scotiae dulcem, une orta, remeabit regionem, plene resumptis viribus; quam ideo tibi sic diligenter commendo quia de nostrae paternitatis regione est oriunda. Obsecundat frater, tertiaque die post horam nonam, ut jussu, praescitae adventum praestolatur hospitae, adventantemque de littore levat lapsam, ad hospitium portat infirmam, esurientem cibat. Cui ad monasterium vespere reverso Sanctus, non interrogans sed narrans, ait, Benedicat te Deus, mi fili, quia peregrinae bene ministrasti hospitae, quae in peregrinatione non demorabitur, sed post ternos soles ad patriam repedabit. Quod ita ut Sanctus praedixit et res etiam probavit. Nam trinalibus hospitata diebus, coram hospite ministro de terra se primum volando elevans in sublime, paulisperque in aere viam speculata, oceani transvadato aequore, ad Hiberniam recto volatus cursu die repedavit tranquillo.

De Bello Quod In Munitione Cethirni Post Multo Commissum Est Tempora, Et De Quodam Fonticulo Ejusdem Terrulae Proximo Beati Praescentia Viri

ALIO in tempore vir beatus cum post regum in Dorso Cette condictum, Aidi videlicet filii Ainmurech, et Aidani filii Gabrani, ad campos reverteretur aequoreos, ipse et Comgellus abbas quadam serena aestivi temporis die, haud procul a supra memorata munitione resident. Tum proinde aqua de quodam proximo ad manus lavandas fonticulo ad Sanctos in aeneo defertur vasculo Quam cum sanctus Columba accepisset, ad abbatem Comgellum a latere sedentem sic profatur, Ille fonticulus, O comgelle, de quo haec effusa nobis allata est aqua, veniet dies quando nullis usibus humanis aptus erit. Qua causa, ait Comgellus, ejus fontana corrumpetur unda? Sanctus tum Columba, Quia humano, inquit, cruore replebitur: nam mei cognationales amici et tui secundum carnem cognati, hoc est, Nellis Nepotes et Cruthini populi, in hac vicina munitione Cethirni belligerantes committent bellum. Unde in supra memorata fonte aliquis de mea cognatione trucidabitur homuncio, cujus cum caeteris interfecti sanguine ejusdem fonticuli locus replebitur. Quae ejus veridica suo tempore post multos vaticinatio expleta est annos. In quo bello, ut multi norunt populi, Domnallus Aidi filius victor sublimatus est, et in eodem, secundum sancti vaticinium viri, fonticulo, quidam de parentela ejus interfectus est homo. Alius mihi Adamnano Christi miles, Finanus nomine, qui vitam multis anachoreticam annis juxta Roboreti monasterium Campi irreprehensibiliter ducebat, de eodem bello se praesente commisso aliqua enarrans, protestatus est in supradicto fonte truncum cadaverinum vidisse, eademque die ad monasterium sancti Comgelli quod Scotice dicitur Cambas commisso reversum bello quia inde prius venerat, ibidemque duos sancti Comgelli senes monachos reperisse: quibus cum de bello coram se acto, et de fonticulo humano cruore corrupto, aliquanta enarraret, illi consequenter, Verus propheta Columba, aiunt, qui haec omnia quae hodie de bello et de fonticulo expleta enarras, ante multos annos futura, nobis audientibus, coram sancto Comgello, juxta Cethirni sedens munitionem, praenunciaverat.

De Diversorum Discretione Xeniorum Sancto Revelata Viro Diali Gratia

EODEM in tempore Conallus, episcopus Culerathin, collectis a populo Campi Eilni pene innumerabilibus xeniis, beato viro hospitium praeparavit, post condictum supra memoratorum regum, turba prosequente multa, revertenti: proinde sancto advenienti viro xenia populi multa, in platea monasterii strata, benedicenda assignantur. Quae cum benedicens aspiceret, xenium alicujus opulenti viri specialiter demonstrans, Virum, ait, cujus est hoc xenium, pro misericordiis pauperum, et ejus largitione, Dei comitatur misericordia. Itemque aliud discernit inter alia multa xenium, inquiens, De hoc ego xenio viri sapientis et avari nullo modo gustare possum, nisi prius veram de peccato avaritiae poenitudinem egerit. Quod verbum cito in turba divulgatum audiens, accurrit Columbus filius Aidi conscius, et coram Sancto flexis genibus poenitentiam agit, et de cetero avaritiae abrenunciaturum se promittit, et largitatem cum morum emendatione consecuturum. Et jussus a Sancto surgere, ex illa hora est sanatus de vitio tenacitatis. Erat enim vir sapiens, sicuti Sancto in ejus revelatum erat xenio. Ille vero dives largus, Brendenus nomine, de cujus xenio paulo superius dictum est, audiens et ipse Sancti verba de se dicta, ingeniculans ad pedes Sancti, precatur ut pro eo ad Dominum Sanctus fundat precem: qui, ab eo primum pro quibusdam suis objurgatus peccatis, poenitudinem gerens, de cetero se emendaturum promisit; et sic uterque de propriis emendatus et sanatus est vitiis.

Simili scienta Sanctus et alio tempore xenium alicujus tenacis viri, inter multa cognovit xenia, Diormiti nomine, ad Cellam Magnam Deathrib in ejus adventu collecta.

Haec de beati viri prophetica gratia, quasi de plurimis pauca, in hujus libelli textu primi caraxasse sufficiat. Pauca dixi, nam hoc de venerabili viro non est dubitandum quod valde numerosiora fuerint quae in notitiam hominum, sacramenta interius celata, venire nullo modo poterant, quam ea quae, quasi quaedam parva aliquando stillicidia, veluti per quasdam rimulas alicujus pleni vasis ferventissimo novo distillabant vino. Nam sancti et apostolici viri, vanam evitantes gloriam, plerumque in qunatum possunt interna quaedam arcana, sibi intrinsecus a Deo manifestata, celare festinant. Sed Deus nonnulla ex eis, velint nolint ipsi, divulgat, et in medium quoquo profert modo, videlicet glorificare volens glorificantes se Sanctos, hoc est, ipsum Dominum, cui gloria in secula seculorum.

Huic primo libro hic imponitur terminus; nunc sequens orditur liber de virtutum miraculis, quae plerumque etiam prophetalis praescienta comitatur.

LIBER II


LIBER SECUNDUS - DE VIRTUTUM MIRACULIS


Caput 1: De Vino Quod De Aqua Factum Est

ALIO in tempore, cum vir venerandus in Scotia apud sanctum Findbarrum episcopum, adhuc juvenis, sapientiam sacrae Scripturae addiscens, commaneret, quadam solenni die vinum ad sacrificale mysterium casu aliquo minime inveniebatur: de cujus defectu cum ministros altaris inter se conquerentes audiret, ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacrae Eucharistiae ministeria aquam, quasi diaconus, fontanam hauriret: ipse quippe illis in diebus erat in diaconatus gradu administrans. Vir itaque beatus aquaticum, quod de latice hausit, elementum, invocato nomine Domini Jesu Christi, fideliter benedixit, qui in Cana Galileae aquam in vinum convertit: quo etiam in hoc operante miraculo, inferior, hoc est aquatica natura, in gratiorem, videlicet vinalem, per manus praedicabilis vir conversa est speciem. Vir itaque sanctus, a fonte reversus, et ecclesiam intrans, talem juxta altare urceum intra se habentem deponit liquorem; et ad ministros, Habetis, ait, vinum, quod Dominus Jesus ad sua misit peragenda mysteria. quo cognito, sanctus cum ministris episcopus eximias Deo referunt grates. Sanctus vero juvenis hoc non sibimet, sed sancto Vinniano adscribebat episcopo. Hoc itaque protum virtutis documentum Christus Dominus per suum declaravit discipulum, quod in eadem re, initium ponens signorum in Cana Galileae, operatus est per semetipsum.

Hujus, inquam, libelli, quasi quaedam lucerna, illustret exordium, quod per nostrum Columbam diale manifestatum est miraculum; ut deinceps transeamus ad cetera, quae per ipsum ostensa sunt, virtutum miracula.

Caput 2: De Alicujus Arboris Fructa Amaro Per Sancti Benedictionem In Dulcedinem Verso

QUAEDAM arbor erat valde pomosa prope monasterium Roboris Campi, in australi ejus parte; de qua cum incolae loci quoddam haberent pro nimia fructus amaritudine querimonium, quadam die Sanctus ad eam accessit autumnali tempore, vidensque lignum incassum abundos habere fructus qui ex eis gustantes plus laederent quam delectarent; sancta elevata manu, benedicens ait, In nomine omnipotentis Dei omnis tua amaritudo, O arbor amara, a te recedat; tuaque huc usque amarissima nunc in dulcissima vertantur poma. Mirum dictu, dicto citius, eodemque momento, ejusdem arboris omnia poma, amissa amaritudine, in miram, secundum verbum Sancti, versa sunt dulcedinem.

Caput 3: De Segete Post Medium Aestatis Tempus Seminata, Et In Exordio Augusti Mensis, Sancto Orante, Messa, In Ioua Conversante Insula

ALIO in tempore Sanctus suos misit monachos ut de alicujus plebeii agellulo virgarum fasciculos ad hospitium afferent construendum. Qui cum ad Sanctum, oneraria repleta navi de supradictis virgularum materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium ejusdem causa dispendii valde contristatum; Sanctus consequenter praecipiens dicit, Ne ergo illum scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra. Quibus ad plebeium, Findchanum nomine, juxta Sancti jussionem, missis, et coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, it, Quomodo post medium aesteum tempus seges seminata, contra hujus naturam terrae, proficiet? Marita e contra, Fac, ait, secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcumque ab eo postulaverit. Sed et qui missi sunt simul hoc addiderunt dicendo, Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens, Homo ille in omnipotentia Dei confidat: seges ejus, quamvis de mense Junio duodecim premissis diebus seminata, in principiis Augusti mensis metetur. Obsequitur plebeius arando et seminando; et messem, quam supradicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio Augusti mensis maturam, juxta verbum Sancti, messuit in loco terrae qui dicitur Delcros.

Caput 4: De Morbifera Nube, Et Plurimorum Sanitate

ALIO itidem in tempore, cum Sanctus in Ioua commoraretur insula, sedens in monticulo qui Latine Munitio Magna dicitur, videt ab aquilone nubem densam et pluvialem, de mari die serena obortam: qua ascendente visa, Sanctus ad quendam de suis juxta se monachum sedentem, nomine Silnanum, filium Nemani-don Mocusogin, Haec nubes, ait, valde nocua hominibus et pecoribus erit; hacque die velocius transvolans super aliquantam Scotiae partem, hoc est, ab illo rivulo qui dicitur Ailbine usque ad Vadum Clied, pluviam vespere distillabit morbiferam, quae gravia et purulenta humanis in corporibus, et in pecorum uberibus, nasci faciet ulcera; quibus homines morbidi et pecudes, illa venenosa gravitudine usque ad mortem molestati, laborabunt. Sed nos eorum miserati subvenire languoribus, Domino miserante, debemus. Tu ergo, Silnane, nunc mecum descendens de monte, navigationem praepara crastina die, vita comite et Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine benedicto, quo in aqua intincto, homines ea conspersi, et pecora, celerem recuperabunt salutem. Quid moramur? Die crastina, his quae necessaria erant citius praeparatis, Silnanus, accepto de manu Sancti pane bendicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus, a se eadem emigranti hora, addit hoc consolatorium verbum, dicens, Confide, fili, ventos habebis secundos et prosperos die noctuque, usque dum ad illam pervenias regionem quae dicitur Ard Ceannachte, ut languentibus ibidem celerius cum salubri subvenias pane. Quid plura? Silnanus, verbo obsecutus Sancti, propsera et celeri navigatione, auxiliante Domino, ad supra memoratam perveniens partem illius regionis, plebem de qua Sanctus praedixerat devastatam nubis praedictae morbifera reperiit pluvia superpluente, citius praecurrentis. Inprimisque bis terni viri in eadem mari vicina domo reperti in extremis morte positi appropinquante, ab eodem Silnano aqua benedictionis aspersi, in eodem die opportunius sanati sunt. Cujus subitae sanationis rumor, per totam illam, morbo pestilentiore vastatam, regionem cito divulgatus, omnem morbidum ad sancti Columbae legatum invitavit populum; qui, juxta Sancti mandatum, homines et pecora pane intincta benedicto aqua conspersit, et continuo plenam recuperantes salutem, homines, cum pecudibus salvati, Christum in sancto Columba cum eximia gratiarum actione laudarunt. In hac itaque suprascripta narratione, ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur; hoc est, gratia prophetationis de nube, et virtutis miraculum in aegrotantium sanitate. Haec per omnia esse verissima, supradictus Silnanus, Christi miles, sancti legatus Columbae, coram Segineo abbate et ceteris testatus est senioribus.

Caput 5: De Maugina Sancta Virgine Daimeni Filia Quae Inhabitaverat In Clochur Filiorum Daimeni

ALIO in tempore Sanctus, cum in Ioua demoraretur insula, prima diei hora, quendam advocans fratrem, Lugaidum nomine, cujus cognomentum Scotice Lathir dicitur; et taliter eum compellat, dicens, Praepara cito ad Scotiam celerem navigationem, nam mihi valde est necesse te usque ad Cocherum filiorum Daimeni destinare legatum. In hac enim praeterita nocte, casu aliquo, Maugina, sancta virgo, filia Daimeni, ab oratorio post missam domum reversa, titumeum, inclamitans, nomen commemorat, a Domino sperans se accepturam per me consolationem. Quid plura? Lugaido obsecundanti, et consequenter emigranti, Sanctus pineam tradit cum benedictione capsellam, dicens, Benedictio, quae in hac capsellula continetur, quando ad Mauginam pervenies visitandam, in aquae vasculum intingatur eademque benedictionis aqua super ejus infundatur coxam; et statim, invocato Dei nomine, coxale conjungetur os, et densabitur; et sancta virgo plenam recuperabit salutem. Et hoc Sanctus addit, En ego coram in hujus capsae operculo numerum viginti trium annorum describo, quibus sacra virgo in hac praesenti, post eandem salutem, victura est vita. Quae omnia sic plene expleta sunt, sicuti a Sancto praedicta: nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit virginem, aqua benedicta, sicut Sanctus commendavit, perfusa coxa, sine ulla morula condensato osse, plene sanata est; et in adventu legati sancti Columbae cum ingenti gratiarum actione gavisa, viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam, post sanitatem, in bonis actibus permanens, vixit.

Caput 6: De His Quae In Dorso Ceate Peractae Sunt Diversorum Sanitatibus Morborum

VIR vitae praedicabilis, sicuti nobis ab expertis traditum est, diversorum languores infirmorum, invocato Christi nomine, illis in diebus sanavit, quibus, ad regum pergens condictum in Dorso Cette, brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctae manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, aegroti plures aspersi, aut etiam fimbriae ejus tactu amphibali, aut alicujus rei, salis videlicet vel panis, benedictione accepta, et lymphis intincta, plenam credentes recuperarunt salutem.

Caput 7: De Petra Salis A Sancto Benedicta, Quam Ignis Absumere Non Potuit

ALIO itidem in tempore, Colgu filius Cellachi postulatam a Sancto pertram salis benedictam accipit, sorori et suae nutrici profuturam, quae ophthalmiae laborabat valde gravi languore. Talem eulogiam eadem soror et nutricia de manu fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit; casuque post aliquantos contigit dies, ut idem viculus, cum supradictae domuncula feminae, flamma vastante, totus concremaretur. Mirum dictu, illius parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa benedictio, post totam ambustam domum, stans illaesa permansit; nec ignis ausus est attingere binales, in quibus talis pendebat salis petra, sudes.

Caput 8: De Librario Folio Sancti Manu Descripto, Quod Aqua Corrumpi Non Potuit

ALIUD miraculum aestimo non tacendum, quod aliquando factum est per contrarium elementum. Multorum namque transcursis annorum circulis post beati ad Dominum transitum viri, quidam juvenis de equo lapsus in flumine, quod Scotice Boend vocitatur, mersus et mortuus, viginti sub aqua diebus permansit; qui, sicuti sub ascella, cadens, libros in pelliceo reconditos sacculo habebat, ita etiam post supra memoratum dierum numerum est repertus, sacculum cum libris inter brachium et latus continens; cujus etiam ad aridam reportato cadavere, et aperto sacculo, folium sancti Columbae sanctis scriptum digitulis, inter aliorum folia librorum non tantum corrupta sed et putrefacta, inventum est siccum et nullo modo corruptum, ac si in scriniolo esset reconditum.

De Alio Miraculo In Re Simili Gesto

ALIO in tempore, hymnorum liber septimaniorum sancti Columbae manu descriptus, de cujusdam pueri de ponte elapsi humeris, cum pelliceo in quo inerat sacculo, in quodam partis Laginorum fluvio submersus cecidit. Qui videlicet libellus, a Natalitio Domini usque ad Paschalium consummationem dierum in aquis permanens, postea in ripa fluminis a feminis quibusdam ibidem deambulantibus repertus, ad quendam Iogenanum presbyterum, gente Pictum, cujus prius juris erat, in eodem, non solum madefacto, sed etiam putrefacto, portatur sacculo. Quem scilicet sacculum idem Iogenanus asperiens, suum incorruptum libellum invenit, et ita nitidum et siccum, ac si in scrinio tanto permansisset tempore, et nunquam in aquas cecidisset. Sed et alia de libris manu sancti Columbae caraxatis similia ab expertis indubitanter didicimus in diversis acta locis: qui scilicet libri, in aquis mersi, nullo modo corrumpi potuere. De supra memorato vero Iogenani libro a viris quibusdam veracibus et perfectis bonique testimonii, sine ulla ambiguitate, relationem accepimus; qui eundem libellum, post tot supradictos submersionis dies, candidissimum et lucidissimum considerarunt.

Haec duo, quamlibet in rebus parvis peracta, et per contraria ostensa elementa, ignem scilicet et aquam, beati testantur honorem viri, et quanti et qualis meriti apud habeatur Dominum.

Caput 9: De Aqua Quae Sancto Orante Ex Dura Producta Est Petra

ET quia paulo superius aquatici facta est mentio elementi, silere non debemus etiam alia miracula, quae per Sanctum Dominus ejusdem in re, licet diversis temporibus et locis, creaturae peregit. Alio namque in tempore, cum Sanctus in sua conversaretur peregrinatione, infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti; et quia in vicinis aqua non inveniebatur locis, Sanctus, ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit, et post orationem surgens, ejusdem rupis frontem benedixit; de qua consequenter aqua abundanter ebulliens fluxit; in qua continuo infantem baptizavit. De quo etiam baptizato haec, vaticinans, intulit verba, inquiens, Hic puerulususque in extremam longaevus vivet aetatem; in annis juvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, et deinceps Christianae usque in exitum militiae mancipandus, in bona senectute ad Dominum emigrabit. Quae omnia eidem viro juxta Sancti contigerunt vaticinium. Hic erat Lugucencalad, cujus parentes fuerant in Artdaib Muirchol, ubi hodieque fonticulus, sancti nomine Columbae pollens, cernitur.

Caput 10: De Alia Maligna Fontana Aqua Quam Vir Beatus In Pictorum Regione Benedixit

ALIO in tempore, vir beatus, cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de alio fonte divulgari famam, quem quasi deum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur. Ob quae omnia seducti gentiles divinum fonti deferebant honorem. Quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes magi, quos saepe ipse confusos et victos a se repellebat, valde gavisi sunt, scilicet putantes eum similia illius nocuae tactu aquae passurum. Ille vero imprimis elevata manu sancta, cum invocatione Christi nominis, manus lavat et pedes; tum deinde cum sociis de eadem, a se benedicta, bibit. Ex illaque die daemones ab eodem recesserunt fonte, et non solum nulli nocere permissus est, sed etiam, post Sancti benedictionem et in eo lavationem, multae in populo infirmitates per eundem sanatae sunt fontem.

Caput 11: De Beati Viri In Mari Periculo, Et Tempestatis Eo Orante Subita Sedatione

ALIO in tempore, vir sanctus in mari periclitari coepit; totum namque vas navis, valde concussum, magnis undarum cumulis fortiter feriebatur, grandi undeique insistente ventorum tempestate. Nautae tum forte Sancto, sentinam cum illis exhaurire conanti, aiunt, Quod nunc agis non magnopere nobis proficit periclitantibus; exorare potius debes pro pereuntibus. Quo audito, aquam cessat amaram exinanire, hininglas; dulcem vero et intentam precem coepit ad Dominum fundere. Mirum dictu, eodem horae momento, quo Sanctus, in prora stans, estensis ad coelum palmis, Omnipotentem exoravit, tota aeris tempestas et maris saevitia, dicto citius sedata, cessavit, et statim serenissima tranquillitas subsecuta est. Qui vero navi inerant, obstupefacti, cum magna admiratione, referentes gratias, glorificaverunt Dominum in sancto et praedicabili viro.

Caput 12: De Alio Ejus In Mari Simili Periculo

ALIO quoque in tempore, saeva nimis insistente et perculosa tempestate, sociis, ut pro eis Sanctus Dominum exoraret, inclamitantibus; hoc eis dedit responsum, dicens, Hac in die non est meum pro vobis in hoc periculo constitutis orare, sed est abbatis Cainnichi, sancti viri. Mira dicturus sum. Eadem hora sanctus Cainnichus, in suo conversans monasterio, quod Latine Campulus Bovis dicitur, Scotice vero Ached-bou, Spiritu revelante Sancto, supradictam sancti Columbae interiore cordis aure vocem audierat; et cum forte post nonam coepisset horam in refectorio eulogiam frangere, ocius deserit mensulam, unoque in pede inhaerente calceo, et altero pro nimia festinatione relicto, festinanter pergit hac cum voce ad ecclesiam, Non est nobis nunc temporis prandere quando in mari periclitatur navis sancti Columbae. Hoc enim momento, ipse hujus nomen Cainnichi ingeminans commemorat, ut pro eo et sociis periclitantibus christum exoret. Post haec illius verba oratorium ingressus, flexis genibus paulisper oravit; ejusque orationem exaudiente Domino, illico tempestas cessavit, et mare valde tranquillum factum est. Tum deinde sanctus Columba, Cainnichi ad ecclesiam properationem in spiritu videns, quamlibet longe conversantis, mirabiliter hoc de puro pectore profert verbum, dicens, Nunc cognovi, O Cainniche, quod Deus tuam exaudierit precem; nunc valde nobis proficit tuus ad ecclesiam velox cum uno calceamento cursus. In hoc itaque tali miraculo amborum, ut credimus, oratio cooperata est Sanctorum.

Caput 13: De Baculo, In Portu, Sancti Cainnichi Neglecto

ALIO in tempore, idem supra memoratus Cainnichus suum, a portu Iouae insulae ad Scotiam navigare incipiens, baculum secum portare oblitus est; qui scilicet ejus baculus, post ipsius egressum in litore repertus, sancti in manum traditus est Columbae; quemque, domum reversus, in oratorium portat, et ibidem solus in oratione diutius demoratur. Cainnichus proinde ad Oidecham appropinquans insulam, subito de sua oblivione compunctus, interius perculsus est. Sed post modicum flectens, baculum, quem in portu Iouae insulae oblitus post se reliquit, super cespitem terrulae Aithche ante se invenit. De cujus etiam effecta divinitus evectione valde est miratus cum gratiarum in Deo actione.

Caput 14: De Baitheneo Et Columbano Filio Beogni, Sanctis Presbyteris, Eadem Sibi Die Ventum Prosperum A Domino Per Beati Viri Orationem Donari Postulantibus, Sed Diversa Navigantibus Via

ALIO in tempore, superius memorati sancti viri ad Sanctum venientes, ab eo simul unanimes postulant ut ipse a Domino postulans impetraret prosperum crastina die ventum sibi dari diversa emigraturis via. Quibus Sanctus respondens, hoc dedit responsum, Mane crastina die, Baitheneus, a portu Iouae enavigans insulae, flatum habebit secundum usquequo ad portum perveniat Campi Lunge. Quod ita, juxta Sancti verbum, Dominus donavit: nam Baitheneus plenis eadem die velis magnum totumque pelagus usque ad Ethicam transmeavit terram. Hora vero ejusdem diei tertia, vir venerandus Columbanum advocat presbyterum dicens, Nunc Baitheneus prospere optatum pervenit ad portum: ad navigandum te hodie praepara; mox Dominus ventum convertet in aquilonem. Cui sic prolato beati viri verbo eadem hora auster obsecundans ventus se in aquiloneum convertit flatum; et ita in eadem die uterque vir sanctus, alter ab altero in pace aversus, Baitheneus mane ad Ethicam terram, Columbanus post meridiem Hiberniam incipiens appetere, plenis enavigavit velis et flatibus secundis. Hoc illustris viri virtute orationum, Domino donante, effectum est miraculum; quia, sicut scriptum est, Omnia possibilia sunt credenti. Post illa in die sancti Columbani egressum, sanctus hoc de illo propheticum Columba protulit verbum, Vir sanctus Columbanus, cui emigranti bendiximus, nusquam in hoc saeculo faciem videbit meam. Quod ita post expletum est, nam eodem anno sanctus Columba ad Dominum transiit.

Caput 15: De Repulsione Daemonis Qui In Lactario Latitabat Vasculo

ALIO in tempore, quidam juvenis, Columbanus, nomine, Nepos Briuni, ad januam tugurioli subito perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic idem, post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum salutare manu elevata depinxit, quod illico valde concussum est, gergennaque operculi, per sua bina foramina retrusa, longius projecta est, operculum terra tenus cecidit, lac ex majore mensura in solum defusum est. Juvenculus vas, cum parvo quod remanserat lactis, super fundum in terra deponit, genua suppliciter flectit. Ad quem Sanctus, Surge, ait, Columbane, hodie in tua operatione negligenter egisti, daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi, impresso Dominicae crucis signo, ante infusionem lactis, non effugasti: cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens, tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Huc ergo ad me proprius vasculum, ut illud benedicam, approxima. Quo facto, Sanctus semivacuum quod benedixerat vas, eodem momento divinitus repletum repertum est; parvumque quod prius in fundo vasis remanserat, sub sanctae manus benedictione, usque ad summam citius excreverat.

Caput 16: De Vasculo Quod Quidam Maleficus Nomine Silnanus Lacte De Masculo Bove Expresso Repleverat

HOC in domo alicujus plebeii divitis, qui in monte Cainle commorabatur, Foirtgirni nomine, factum traditur. Ubi cum Sanctus hospitaretur, inter rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta judicatione judicavit: unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit: quod Sanctus, non ut illa confirmaret maleficia, fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit; et hac cum sententia benedixit dicens, Modo probabitur non esse hoc verum, quod putatur, lac, sed daemonum fraude, ad decipiendos homines, decoloratus sanguis: et continuo lacteus ille color in naturam versus est propriam, hoc est, in sanguinem. Bos quoque, qui per unius horae momentum, turpi macie tabidus et maceratus, erat morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.

Caput 17: De Lugneo Mocumin

QUADAM die quidam bonae indolis juvenis, Lugneus nomine, qui postea senex in monasterio Elenae insulae praepositus erat, ad Sanctum veniens, queritur de profluvio sanguinis, qui crebro per multos menses de naribus ejus immoderate profluebat. Quo propius accito, Sanctus ambas ipsius nares binis manus dexterae digitulis constringens benedixit. Ex qua hora benedictionis, nunquam sanguis de naso ejus usque ad extremum distillavit diem.

Caput 18: De Piscibus Beato Viro Specialiter A Deo Praeparatis

ALIO in tempore, cum praedicabilis viri sociales, strenui piscatores, quinos in rete pisces cepissent in fluvio Sale piscoso, Sanctus ad eos, iterato, ait, Rete in flumen mittite, et statim invenietis grandem, quem mihi Dominus praeparavit, piscem. Qui, verbo Sancti obtemperantes, mirae magnitudinis traxerunt in retiaculo esocem a Deo sibi praeparatum.

Caput 19

ALIO quoque in tempore, cum Sanctus juxta Cei Stagnum aliquantis demoraretur diebus, comites ire ad piscandum cupientes retardavit, dicens, Hodie et cras nullus in flumine reperietur piscis: tertia mittam vos die, et invenietis binos grandes, in rete retentos, fluminales esoces. Quos ita post duas dieculas, rete mittentes, duos rarissimae magnitudinis, in fluvio qui dicitur Bo reperientes, ad terram traxerunt. In his duabus memoratis piscationibus, miraculi apparet virtus et prophetica simul praescientia comitata, pro quibus Sanctus et socii Deo grates eximias reddiderunt.

Caput 20: De Nesano Curbo Qui In Ea Regione Conversabatur Quae Stagno Aporum Est Contermina

HIC Nesanus, cum esset valde inops, sanctum alio tempore gaudenter hospitio recepit virum. Cui cum hospitaliter secundum vires, unius noctis spatio ministrasset, Sanctus ab eo inquirit, cujus boculas numeri haberet: ille ait, Quinque. Sanctus consequenter, Ad me, ait, adduc, ut eas benedicam. Quibus adductis, et elevata manu sancta benedictis, Ab hac die tuae pauculae quinque vacculae crescent, ait Sanctus, usque ad centum et quinque vaccarum numerum. Et quia idem Nesanus homo plebeius erat, cum uxore et filiis, hoc etiam ei vir beatus benedictionis augmentum intulit, dicens, Erit semen tuum in filiis et nepotibus benedictum. Quae omnia plene, juxta verbum Sancti, sine ulla expleta sunt imminutione.

Caput 21

DE quodam viro divite tenacissimo, nomine Uigenio, qui sanctum Columbam despexerat nec eum hospitio recepit, hanc e contrario protulit prophetalem sententiam, inquiens, Illius autem avari divitiae, qui Christum in peregrinis hospitibus sprevit, ab hac die paulatim imminuentur, et ad nihilum redigentur; et ipse mendicabit; et filius ejus cum semivacua de domo in domum perul discuret; et, ab aliquo ejus emulo securi in fossula excussorii percussus, morietur. Quae omnia de utroque, juxta sancti prophetiam viri, plene sunt expleta.

Caput 22: De Columbano Aeque Plebeio Viro, Cujus Pecora Admodum Pauca Vir Sanctus Benedixit; Sed Post Illius Benedictionem Usque Ad Centenarium Creverunt Numerum

ALIO quoque tempore, vir beatus quadam nocte, cum apud supra memoratum Columbanum tunc temporis inopem, bene hospitaretur, mane primo Sanctus, sicuti superius de Nesano commemoratum est, de quantitate et qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat. Qui interrogatus, Quinque, ait, tantummodo habeo vacculas; quae, si eas benedixeris, in majus crescent. Quas illico, a Sancto jussus, adduxit, similique modo, ut supra de Nesani quinis dictum est vacculis, et hujus Columbani boculas quinales aequaliter benedicens, inquit, Centenas et quinque, Deo donante, habebis vaccas, et erit in filiis et nepotibus tuis florida benedictio. Quae omnia, juxta beati viri prophetationem, in agris et pecoribus ejus et prole, plenissime adimpleta sunt; mirumque in modum numerus a Sancto prefinitus supra memoratis ambobus viris, in centenario vaccarum et quinario expletus numero, nullo modo superaddi potuit: nam illa, quae supra praefinitum excedebant numerum, diversis praerepta casibus, nusquam comparuerant, excepto eo quod aut in usus proprios familiae, aut etiam in opus eleemosynae, expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in ceteris, virtutis miraculum et prophetia simul aperte ostenditur: nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia.

Caput 23: De Malefactorum Interitu Qui Sanctum Dispexerant

VIR venerandus supra memoratum Columbanum, quem de paupere virtus benedictionis ejus ditem fecit, valde diligebat; quia ei multa pietatis officia praebebat. Erat autem illo in tempore quidam malefactor homo, bonorum persecutor, nomine Joan, filius Conallis filii Domnallis, de regio Gabrani ortus genere. Hic supradictum Columbanum, sancti amicum Columbae, persequebatur; domumque ejus, omnibus in ea inventis, devastaverat, ereptis, non semel, sed bis inimiciter agens. Unde forte non immerito eidem maligno accidit viro, ut tertia vice post ejusdem domus tertiam depraedationem, beatum virum, quem quasi longius positum dispexerat, proprius appropinquantem, ad navem revertens praeda onustus cum sociis, obvium haberet. Quem cum Sanctus de suis corriperet malis, praedamque deponere rogans suaderet, ille, immitis et insuadibilis permanens, Sanctum dispexit, navimque cum praeda ascendens, beatum virum subsannabat et deridebat. Quem Sanctus ad mare usque prosecutus est, vitreasque intrans aquas usque ad genua aequoreas, levatis ad coelum ambis manibus, Christum intente precatur, qui suos glorificantes se glorificat electos. Est vero ille portus, in quo post egressum persecutoris stans paulisper Dominum exorabat, in loco qui Scotice vocitatur Ait-Chambas Art-muirchol. Tum proinde Sanctus, expleta oratione, ad aridam reversus, in eminentiore cum comitibus sedet loco: ad quos illa in hora formidabilia valde profert verba, dicens, Hic miserabilis humuncio, qui Christum in suis dispexit servis, ad portum, a quo nuper coram vobis emigravit, nunquam revertetur; sed nec ad alias, quas appetit, terras, subita praeventus morte, cum suis perveniet malis cooperatoribus. Hodie. quam mox videbitis, de nube a borea orta immitis immissa procella eum cum sociis submerget; nec de eis etiam unus remanebit fabulator. Post aliquantum paucularum interventum morarum, die serenissima, et ecce de mari oborta, sicut Sanctus dixerat, nubes, cum magno fragore venti emissa, raptorem cum praeda inter Maleam et Colosum insulas inveniens, subito turbato submersit medio mari: nec ex eis, juxta verbum Sancti, qui navi inerant etiam unus evasit; mirumque in modum, toto circumquaque manente tranquillo aequore, talis una rapaces ad inferna submersos prostravit procella, misere quidem, sed digne.

Caput 24: De Quodam Feradacho Subita Morte Subtracto

ALIO quoque in tempore, vir sanctus, quendam de nobili Pictorum genere exulem, Tarainum nomine, in manum alicujus Feradachi ditis vbiri, qui in Ilea insula habitabat, diligenter assignans commendavit, ut in ejus comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot menses conversaretur. Quem cum tali commendatione de sancti manu viri suscepisset commendatum, post paucos dies, dolose agens, crudeli eum jussione trucidavit. Quod immane scelus cum Sancto a commeantibus esset nunciatum, sic respondens profatus est, Non mihi sed Deo ille infelix homunculus mentitus est, cujus nomen de libro vitae delebitur. Haec verba aesteo nunc mediante proloquimur tempore, sed autumnali, antequam de suilla degustet carne, arboreo saginata fructu, subita praeventus morte, ad infernalia rapietur loca. Haec sancti prophetia viri, cum misello nuntiaret homuncioni, despiciens irrisit Sanctum: et post dies aliquot autumnalium mensium, eo jubente, scrofa nucum impinguata nucleis jugulatur, necdum aliis ejusdem viri jugulatis suibus; de qua celeriter exinterata partem sibi in veru celerius assari praecipit, ut de ea impatiens homo praegustans, beati viri prophetationem destrueret. Qua videlicet assata, dari sibi poposcit aliquam praeguistandam morsus particulam; ad quam percipiendam extensam manum priusquam ad os converteret, expirans, mortuus retro in dorsum cecidit. Et qui viderant, et qui audierant, valde tremefacti, admirantes, Christum in sancto propheta honorificantes glorificarunt.

Caput 25: De Alio Quodam Nefario Homine, Ecclesiam Persecutore, Cujus Nomen Latine Manus Dextera Dicitur

ALIO in tempore, vir beatus, cum alios ecclesiarum persecutores, in Hinba commoratus insula, excommunicare coepisset, filios videlicet Conallis filii Domnaill, quorum unus erat Ioan, de quo supra retulimus; quidam ex eorundem malefactoribus sociis, diaboli instinctu, cum hasta irruit, ut Sanctum interficeret. Quod praecavens unus ex fratribus, Findluganus nomine, mori paratus pro sancto viro, cuculla ejus indutus intercessit. Sed mirum in modum beati viri tale vestimentum, quasi quaedam munitissima et impentrabilis lorica, quamlibet fortis viri forti impulsione acutoris hastae, transfigi non potuit, sed illaesum permansit; et qui eo indutus erat, intactus et incolumis tali protectus est munimento. Ille vero sceleratus, qui Manus Dextera, retro repedavit, aestimans quod sanctum hasta transfixisset virum. Post ex ea die completum annum, cum Sanctus in Ioua commoraretur insula, Usque in hanc diem, ait, integratus est annus, ex qua die Lam-dess, in quantum potuit, Findluganum mea jugulavit vice; sed et ipse, ut aestimo, hac in hora jugulatur. Quod juxta Sancti revelationem eodem momento in illa insula factum est, quae Latine Longa vocitari potest: ubi ipse solus Lam-dess, in aliqua virorum utrinque acta belligeratione, Cronani filii Baithani jaculo transfixus, in nomine, ut fertur, sancti Columbae emisso, interierat; et post ejus interitum, blligerare viri cessarunt.

Caput 26: De Alio Itidem Innocentium Persecutore

CUM vir beatus, adhuc juvenis diaconus, in parte Lagensium, divinam addiscens sapientiam, conversaretur, quadam accidit die ut homo quidam innocuorum immitis persecutor crudelis, quandam in campi planitie filiolam fugientem persequeretur. Quae cum forte Gemmanum senem, supra memorati juvenis diaconi magistrum, in campo legentem vidisset, ad eum recto cursu, quanta valuit velocitate, confugit. Qui, tali perturbatus subitatione, Columbam eminus legentem advocat, ut ambo, in quantum valuissent, filiam a persequente defenderent. Qui statim superveniens, nulla eis ab eo data reverentia, filiam sub vestimentis eorum lancea jugulavit; et relinquens jacentem mortuam super pedes eorum, aversus abire coepit. Senex tum, valde tristificatus, conversus ad Columbam, Quanto, ait, sancte puer Columba, hoc scelus cum nostra de honoratione temporis spatio inultum fieri Judex justus patietur Deus? Sanctus consequenter hanc in ipsum sceleratorem protulit sententiam, dicens, Eadem hora qua interfectae ab eo filiae anima ascendit ad coelos, anima ipsius interfectoris descendat ad inferos. Et dicto citius, cum verbo, sicut Ananias coram Petro, sic et ille innocentium jugulator, coram oculis sancti juvenis, in eadem mortuus cecidit terrula. Cujus rumor subitae et formidabilis vindictae continuo per multas Scotiae provincias, cum mira sancti diaconi fama, divulgatus est.

Huc usque de adversariorum terrificis ultionibus dixisse sufficiat: nunc de bestiis aliqua narrabimus pauca.

Caput 27: De Apro Per Ejus Orationem Interempto

ALIO in tempore, vir beatus, cum in Scia insula aliquantis demoraretur diebus, paulo longius solus, orationis intuitu, separatus a fratribus, silvam ingressus densm, mirae magnitudinis aprum, quem forte venatici canes persequebantur, obviam habuit. Quo viso eminus, Sanctus aspiciens eum restitit. Tum deinde, invocato Dei nomine, sancta elevata manu, cum intenta dicit ad eum oratione, Ulterius huc procedere noles: in loco ad quem nunc devenisti morere. Quo Sancti in silvis personante verbo, non solum ultra accedere non valuit, sed ante faciem ipsius terribilis ferus, verbi ejus virtute mortificatus, cito corruit.

Caput 28: De Cujusdam Aquatilis Bestiae Virtute Orationis Beati Viri Repulsione

ALIO quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam: ad cujus cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum; quem, ut ipsi sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cujus miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis praeripuere uncinis. Vir e contra beatus, haec audiens, praecipit ut aliquis ex comitibus enatans, caupallum, in altera stantem ripa, ad se navigando reducat. Quo sancti audito praedicabilis viri praecepto, Lugneus Mocumin, nihil moratus, obsecundans, depositis excepta vestimentis tunica, immittit se in aquas. Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praedam accensa, in profundo fluminis latitabat, sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens, natatilis ad hominem in medio natantem alveo, cum ingenti fremitu, aperto cucurrit ore. Vir tum beauts videns, omnibus qui inerant, tam barbaris quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare, sancta elevata manu, in vacuo aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae dicens, Noles ultra progrdi, nec hominem tangas; retro citius revertere. Tum vero bestia, hac Sancti audita voce, retrorsum, ac si funibus retraheretur, velociori recursu fugit tremefacta: quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut hominem inter et bestiam non amplius esset quam unius contuli longitudo. Fratres tum, recessisse videntes bestiam, Lugneumque commilitonem ad eos intactum et incolumem in navicula reversum, cum ingenti admiratione glorificaverunt Deum in beto viro. Sed et gentiles barbari, qui ad praesens inerant, ejusdem miraculi magnitudine, quod et ipsi viderant, compulsi, Deum magnificaverunt Christianorum.

Caput 29: De Benedicta A Sancto Hujus Insulae Terrula Ne Deinceps In Ea Viperarum Alicui Nocerent Venena

QUADAM die ejusdem aestei temporis quo ad Dominum transiit, ad visitandos fratres Sanctus plaustro vectus pergit, qui in campulo ocidentali Iouae insulae opus materiale exercebant. Post quorum consolatoria a Sancto prolata alloquia, in eminentiore stans loco, sic vaticinatur dicens, Ex hac, filioli, die, scio quod in hujus campuli locis nunquam poteritis in futurum videre faciem meam. Quos, hoc audito verbo, valde tristificatos videns, consolari eos in quantum fieri possit conatus, ambas manus elevat sanctas, et totam hanc nostram benedicens insulam, ait, Ex hoc hujus horulae momento omnium viperarum venena nullo modo, in hujus insulae terrulis, aut hominibus aut pecoribus nocere poterunt, quamdiu Christi mandata ejusdem commorationis incolae observaverint.

Caput 30: De Pugione A Sancto Cum Dominicae Crucis Signaculo Benedicta

ALIO in tempore, quidam frater nomine Molua, Nepos Briuni, ad Sanctum eadem scribentem hora veniens, dicit ad eum, Hoc quod in manu habeo ferrum, quaeso benedicas. Qui paululum extensa manu sancta cum calamo signans benedixit, ad librum de quo scribebat facie conversa. Quo videlicet supradicto fratre cum ferro benedicto recedente, Sanctus percunctatur dicens, Quod fratri ferrum benedixi? Diormitius, pius ejus ministrator, Pugionem, ait, ad jugulandos tauros vel boves benedixisti. Qui e contra respondens infit, Ferrum quod benedixi, confido in Domino meo, quia nec homini nec pecori nocebit. Quod Sancti firmissimum eadem hora comprobatum est verbum. Nam idem frater vallum egressus monasterii, bovem jugulare volens, tribus firmis vicibus, et forti impulsione conatus, nec tamen potuit etiam ejus transfigere pellem. Quod monachi scientes experti, ejusdem pugionis ferrum, ignis resolutum calore, per omnia monasterii ferramenta liquefactum diviserunt illinitum; nec postea ullam potuere carnem vulnerare, illius Sancti manente benedictionis fortitudine.